Charter Document - 01160148

Charter Document - 01160148


Charter Number: 01160148
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Hugo filius Martini de Scepere et Matill uxor eius et Albredus de Capella et Alicia uxor eius salutem Sciatis nos dimisisse et quietum clamasse abbatisse et conventui de Chatriz totum tenementum quod de Thoma de Banns de Foxton pro jure nostro clamavimus coram justiciariis apud Cantabr et totum jus et clamium quod habuimus vel habere poterimus de eodem tenemento aut de pertinenciis habend sine aliqua contradictione de nobis vel de heredibus nostris vel de aliquo alio ex consilio vel auxilio nostro vel heredum nostrorum proveniente In cuius rei testimonium sigilla nostra apposuimus huic scripto Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)