Charter Document - 01160142

Charter Document - 01160142


Charter Number: 01160142
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantabr[]g[] a die sancti Michaelis in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Henrico de Bathonia Alano de Wydgand[] Willelmo de Wylton[] et Roginaldo de Cobham justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem filium Martini et Matill[] uxorem eius et Aliciam sororem ipsius Matill[] petentes per Thomam de Fulmere positum loco ipsius Alicie ad lucrandum vel perdendum et Thomam de Bancis tenentem de uno mesuagio et quinque acris terre cum pertinenciis in Foxton[] unde assisa mortis antecessoris submonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Hugo et Matill[] et Alicia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsarum Matill[] et Alicie predicto Thome et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predictis mesuagio et terra cum pertinenciis imperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Thomas dedit predictis Hugoni et Matill[] et Alicie quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)