Charter Document - 01160133

Charter Document - 01160133


Charter Number: 01160133
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Thomas de Bancis remisi de me et de heredibus meis omnino quietum clamavi totum jus et clamium quod habui vel habere potui in uno mesuagio et quinque acris terre cum pertinenciis in Foxton que quondam fuerunt Wydonis Babbe Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Chatriz ibidem Deo servientibus ita quod nec ego Thomas nec aliquis heredum meorum nec aliquis per me vel pro me in predicto mesuagio et quinque acris terre prenominatis de cetero nullum juris clamium exigere clamare vendicare poterimus vel debemus Et ut hec mea concessio et quieta clamatio futuris temporibus robur optineant presenti carte sigillum meum apposui et tradidi prenominatis sanctimonialibus cyrographum confectum coram justiciariis itinerantibus apud Cantabr inter Hugonem filium Martini et Matill uxorem eius et Aliciam sororem ipsius Matill petentes et me tenentem de predicto mesuagio et quinque acris prenominatis coram probis hominibus una cum mea remissione et quieta clamatione Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)