Charter Document - 01160016

Charter Document - 01160016


Charter Number: 01160016
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Hugo Dei gracia episcopus Elyensis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod nos inspectis et examinatis instrumentis et cartis predecessorum nostrorum et capituli nostri Elyensis que seu quas dilecte in Christo filie sanctimoniales de Chateriz coram nobis auctoritate apostolica ad docendum de jure quod habent in ecclesiis parochialibus de Chateriz et de Seperheye nostre diocesis legitime vocate in presentia nostra exhibuerunt quod eedam moniales dictas ecclesias canonice sunt assecute et quod sufficienter ad dicta beneficia optinenda sunt munite tam apostolica auctoritate quam nostra tenore presentium pronunciamus ad futuram rei memoriam presens scriptum sigilli nostri appositione signatum predictis monialibus concedentes in testimonium Dat[] apud Douunham nonas augusti anno Domini mcc sexagesimo secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Hugo Dei gracia episcopus Elyensis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod nos inspectis et examinatis instrumentis et cartis predecessorum nostrorum et capituli nostri Elyensis que seu quas dilecte in Christo filie sanctimoniales de Chateriz coram nobis auctoritate apostolica ad docendum de jure quod habent in ecclesiis parochialibus de Chateriz et de Seperheye nostre diocesis legitime vocate in presentia nostra exhibuerunt quod eedam moniales dictas ecclesias canonice sunt assecute et quod sufficienter ad dicta beneficia optinenda sunt munite tam apostolica auctoritate quam nostra tenore presentium pronunciamus ad futuram rei memoriam presens scriptum sigilli nostri appositione signatum predictis monialibus concedentes in testimonium Dat[] apud Douunhamlocation nonas augusti anno Domini mcc sexagesimo secundodate