Charter Document - 01160006

Charter Document - 01160006


Charter Number: 01160006
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cotton MS Tiberius A VI (f109v)
Trinity College - MS O.2.1 (f114v)
Trinity College - MS O.2.41 (p127)

Charter:

[Henricus re]x Angl[orum ar]chiepiscopis episcopis abbatibus comi[tibus vice]comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis [Francis] et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me [con]cessisse ecclesie sancte Marie de Chateriz quam concessi et dedi in elemosinam [ecclesie] de Ely pro Dei amore et pro anima patris mei et matris mee et pro redemptione peccatorum meorum et petitione Hervei episcopi eiusdem ecclesie primi sex solidos et vij denarios de warpeni quos predicta ecclesia de Chateriz uno quoque anno dare solebat ita quod amodo inperpetuum sit inde in pace et quiete Teste Rogero episcopo Saresberiensi et Gaufrido cancellario et Roberto de Sigillo et Willelmo de Tancarvilla et Willelmo de Albeneio pincerna et Radulpho Basset et Gaufrido de Clintune et Willelmo de Ponte Largo Apud Hellingas in transitu meo