Charter Document - 01158100

Charter Document - 01158100


Charter Number: 01158100
Cartulary Title: The Charters of Duchess Constance of Brittany and Her Family, 1171-1221
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Facta inquisitionem diligenti super libertate concessa domino abbati Ebor nec non super creationem priorum de Rombourg coram ballivo libertate de Wysete in adventu domini Johannis de Akastere prioris de Rombourg per Johannem Bleng Henricum de Elepolle Oliverum de Bere Walterum Absolon Walterum Bengbard Walterum filium Eudonis Reginald filium Willelmi Thomam filium Eudonis Thomam filium Hugonis Henricum filium persone Galfridum Haynnard Ric filium Gregorii et Johannem Humfray Omnia dicunt per sacramentum suum quod abbates Sancte Marie Ebor temporibus retroactis semper ad placitum suum cum tempus esset priores apud Rombourg substituerunt et ammonerent sine presentationem aliqua dominis Richm et hoc multotiens fecerunt quando comites Richm in Anglia fuerunt et hoc fecisse non habuissent nisi debebant de facto et de jure que tunc temporis non erat contradicto de predictis comitibus Richm Et propter hoc bene sciunt quod abbates Ebor hoc fecerunt et bene credunt et firmiter asserunt quod predictam facere debebant que temporibus retroacte de hoc nulla erat contradicto Dicunt eciam quod domini Richm numquam habuerunt custodiam nec seesynam dicte celle prioribus ibid vacantibus non habere debebant racionem predictam que nulla erat contradictis quando domini Richm fuerunt in Anglia Dicunt villani de soca de Wysete omnia predicte et in omnibus concordant eum primis juratis liberis tenentibus

Source (click image below to view full size)