Charter Document - 01151019
Charter Number: | 01151019 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Duchess Constance of Brittany and Her Family, 1171-1221 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Constancia comitis Conani filia ducissa Brit[annie] comitissa Rich[emundie] dapifero et constabulario et camerario suo et omnibus ministris suis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Notum sit vobis omnibus me concessisse et hac carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et abbatie beate Marie de Sibethonia et monachis ibidem Deo servientibus illud donum quod Ricardus Pinchard eis dedit et concessi scilicet dolia vino vacuata in feria sancti Botulphi que pater meus comes Conanus eidem Ricardo dedit pro servicio suo et carta sua confirmavit salvo tamen servicio meo et heredum meorum Quare volo et precipio quod predicti monachi prefatum donum libere et quiete et in pace et honorifice habeant et possideant in perpetuum pro ut carta patris mei comitis Conani donum illud predicto Ricardo esse datum attestatur Testibus hiis Mauxicio de Lire Alano gemello Jocelino de Rupe Stephano filio comitis Rad[ulfo] camerario Herveo filio Hagumar Ivone de Gailia Waltero filio Acarisii Gaufrido de Plesseiz Reginaldo Boterel Garin de Bosseria Habraham capellano Hamone clerico et A filio Willelmi Apud Nannetis