Charter Document - 01151005

Charter Document - 01151005


Charter Number: 01151005
Cartulary Title: The Charters of Duchess Constance of Brittany and Her Family, 1171-1221
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Writ
Date: 1181 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gaufredus Henrici regis Anglorum filius dux Britannie et comes Richemond dilectis et fidelibus suis Rainaudo Boterelli sinescallo suo et omnibus prepositis et ballivis suis per Britanniam constitutis salutem Mando vobis omnibus et firmiter precipio quatinus omnes possessiones que Lehon monasterio vel eius membris furtim vel quorumlibet infestatione violenter seu fraudulenter subtracte sunt per dissensionem illam que monasterium ipsum diu vexatum est Eidem monasterio ad testimonium et recognitionem patrie restitui faciatis et monachos Maioris Monasterii qui de precepto domini et patris mei regis Anglorum et meo et assensu capituli Sancti Maglorii Parisien in predictum Lehonen monasterium intromissi sunt sicut dominia mea defendatis et in iure suo contra omnes sicut eos quos in defensione mea specialiter suscepi manu teneatis et sicut iam dixi omnia que per incuriam et negligentiam eorum qui usque ad permutationem illam que modo facta est inter ecclesiam Maioris Monasterio et ecclesiam sancti Maglorii Parisien de ipso Lehon monasterio alienata quoquomodo sint eidem monasterio restituere sine mora cum requisiti inde a supradictis monachis fueritis singuli in suam potestatem nullatenus obmittatis et ita diligenter et mensurate eos tractetis ne clamore inde audiam de vobis

Source (click image below to view full size)