Charter Document - 01151004
Charter Number: | 01151004 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Duchess Constance of Brittany and Her Family, 1171-1221 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gaufridus Henrici illustris regis Anglorum filius dux Britannie et comes Richemond universis tam presentibus quam futuris ad quos littere presentes pervenerint salutem Notum sit vobis omnibus inter monasterium sancti Maglorii Parisiensis et monasterium sancti Maglorii Lehonensis diu versatam fuisse controversiam Monachi enim Lehonenis abbatem sibi creare volebant seque a iurisdictione Parisiensis monasterii omnino immunes se esse debere asserebant Parisiensibus in contrarium asserentibus quod Lehonense monasterium cum appendiciis suis ecclesie sancti Maglorii Parisiensis debebat esse subiectum Quorum assercionem et patrie testimonium et iuramenta antiquorum veram esse testabantur Propter huius modi mutuas contentiones utrumque monasterium diu fuit expensis et laboribus diuternis et continuis gravatum Tandem nutu Dei adhibito bonorum virorum consilio de communi utriusque capituli Parisiensis et Lehonensis compositione facta utrique parti placuit ut Lehonense monasterium cum omnibus pertinenciis suis quas ab antiquo possederat in ius et proprietatem Maioris Monasterii cederet et in possessionem propriam deveniret et sic a iurisdictione ac dominio Sancti Maglorii Parisiensis omnino immune absolutum et liberum Maiori Monasterio in perpetuum remaneret Ne autem Parisiense predictum monasterium iure suo in posterum se conquereretur fuisse imminutum monachi Maioris Monasterii pro recompensatione predicti Lehonensis cenobii et eorum que ad ipsum pertinebant tres obedientias quas in Gallie partibus possidebant Versalias scilicet Chalifer et prioratum quem habebant apud calvum montem monachis Sancti Maglorii Parisiensis in perpetuum concesserunt Et sic iuxta tenorem pretaxate compositionis Lehonense monasterium cum omni integritate sua in perpetuam possessionem Maiori Monasterio remansit Huiusmodi compositionem seu permutationem ad me delatam et in curia mea publice recitatam ego Gaufredus filius Henrici illustris regis Anglorum ratam habui et sigilli mei auctoritate confirmavi sciens et intelligens de consilio optimatum meorum Lehonensi cenobio expedire ut districtiori disciplina quam eatenus subditum fuerat subderetur et enormitas insolente que ibi pullulare turpiter ceperat per adventum et conversationem monachorum Beati Martini Maioris Monasterii penitus deleretur Hanc etiam compositionem Constantia uxor mea Britannie comitissa ad quam comitatus Britannie jure hereditario pertinebat et per eam ad me interveniente matrimonio devenerat concessit Albertus quoque tunc temporis Macloviensis episcopus ipsam compositionem voluit et approbavit et ad petitionem meam confirmavit et Rollandus de Dinam similiter ad ipsum concessit Si quis vero predictam compositionem turbare et violare presumserit et monachis Maioris Monasterii in Lehonensi monasterio vel in membris eius consistentibus aliquam de cetero molestiam vel gravamen inferre temptaverit ego me patronum et defensorem ipsius loci et omnium que ad ipsum pertinent contra omnes in omnibus fore promisi et ipsos monachos cum omnibus suis sub defensione et protectione mea et omnium successorum meorum custodiendos suscepi Huic concessioni interfuerunt mecum Rollandus de Dinam Alanus de Rohan Hugo vicecomes de Toarcio Richardus et Alanus Gemelli Chotardus de Loratorio Raginaldus Boterel Gyraudus de Fornival magister Michael Haymo clericus Ex parte monachorum testes fuerunt Herveus abbas Maioris Monasterii Bernardus magister prior quibus hanc saisinam Lehonensis cenobii dedi super pontem de Sei Dato etiam utrique abbati et priori osculo fidelitatis et pacis presentibus David monacho Guillelmo notario abbatis Guillelmo priore de viridario Sancti Egidii Hamelino priore Taventi Gaufredo de Tasleia Gilone Framaldi Matheo Nannetensi Mauricio Nano Petro de Mesleio Guidone Gasteviande Eudone de Alceio clerico et pluribus aliis Actum est hoc anno Verbi Incarnati millesimo centesimo LXXXI Regnante Philippo illustri rege Francorum Henrico patre meo rege Anglorum sedente in sede apostolica post Alexandrum tertium Lucio secundo summo pontifice Data Andegavis per manum Hamonis clerici comitis teste magistro Michaele