Charter Document - 01150003
Charter Number: | 01150003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Duchess Constance of Brittany and Her Family, 1171-1221 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Arturus Dei gratia dux Britannie comes Andegavensis et Richemundie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus prepositis et omnibus justiciariis suis et universis fidelibus salutem Noverit universitas vestra quod cum ad comitatum Andegavensem qui mihi jure hereditario cedere noscebatur accederem in die sancto Parasceve in ecclesia Beate Marie de Ponte Otranni divinum audivi officium et ut cristiane exigit religio crucis signaculum adoravi ibique abbas et fratres ejusdem loci orati num et beneficiorum suorum participem me fecerunt Videns itaque honestam eorum conversationem et apertam inopiam pietate motus placuit mihi dare eis et in presenti carta mea confirmare xii libras Andegavensis monete in perpetuam elemosinam possidendas quas percepturi sunt abbas et monachi annis singulis in teloneo meo apud Andegavum ita quod illas xii libras in Nativitate Beate Marie in pixide de mea percipient portione De hac autem elemosina abbatem Johannem cum cyrotegis Guillelmi de Guircheia in capella Bonorum Hominum juxta Andegavum manum ejus osculans investivi videntibus et audientibus Constantia ducissa venerabili matre mea Gaufrido Nannetensi electo Gaufrido de Castro Brientii Gaufrido Redonensi abbate Andrea de Vitre Gaufrido de Ancenis Guillelmo Richardi Isabel de Meduana Eniobaldo elemosinario Brientio le Bof Alano Gemello Ivo de Jallia Johanne Tisun Joberto de Curia et multis alii Ut autem hec donatio rata et inconcussa permaneret presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Datum in capella Bonorum Hominum prope civitatem Andegavensem anno verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo nono quarto decimo kalendas maii