Charter Document - 01135227

Charter Document - 01135227


Charter Number: 01135227
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Court Record
Date: 1306
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Die Lune proxima post Epiphaniam [] Willelmus le Latimer venit coram Justiciariis hic die Martis proxima post tres septimanas Pasche et protulit litteram domini Regi sub privato sigillo suo patentem in hec verba [] Et dicit pro eo quod ipse sequitur ad predictam Luciam et alios secum com[m]orantes et sibi consentientes arrestandum et re capiendum juxta tenorem litterarum domini Regis predictarum quod quidam Robertus filius Philippi le Mareschal de Skameston Thomas de Roston et Robertus de Bordesdeyne procurati sunt ad ipsum Willelmum occidendum Et instanter petiit quod de hoc examinarentur qui statim per eundem Willelmum venerunt in Curiam hic Et predictus Robertus de Scameston examinatus de premissis dicit quod predictus Thomas de Roston obviavit eidem Roberto in Civitate Ebor et secrete dixit ei quod ipse conductus fuit ad verberandum predictum Willelmum le Latimer et petiit ab eo quod secum esset in vi et auxilio ad hoc faciendum et quod ipse particeps foret de pecunia quam pro facto illo esset recepturus si ad hoc consentire voluerit Et dicit quod cum ipse audiisset de tali dampno versus predictum Willelmum proviso et ordinato concessit verbaliter eidem Thome ut per hoc magis inde ab eo inquireret ita quod dictus Willelmus inde per eum posset premuniri Et bene concedit quod ipse postea apud Malton ea de causa cepit sex solidos per manus predicti Roberti de Bordesdeyne set bene dicit quod velle suum nunquam fuit ad maleficiendum predicto Willelmo in aliquo Et similiter predictus Thomas separatim examinatus de premissis in omnibus concordat cum predicto Roberto de Skameston et dicit quod predictus Robertus de Bordesdeyne conduxit Thomam in prefata villa Ebor pro quadam summa pecunie de qua ad presens bene non recolit ad predictum Willelmum verberandum et interficiendum Et statim adivit cuidam Elie de Wyndhill et omnia predicta se intimavit cujus consilio recepit de predicto Roberto de Bordesdeyne dimidiam marcam argenti ut per inde malitia et procuratio dicti Roberti de Bordesdeyne magis esset nota et aperta et bene dicit quod hoc fecit pro bono ipsius Willelmi et ad ipsum premuniendum et non alio modo Et predictus Robertus de Bordesdeyne separatim examinatus bene concedit quod ipse conduxit predictum Thomam ad interficiendum predictum Willelmum ut predictum est et quod solvit predicto Roberto sex solidos et similiter predicto Thome dimidiam marcam ad premissa facienda Et dicit quod conventum fuit inter ipsum Robertum et dictum Thomam quod daret ei viginti marcas ad premissa facienda Quesitus per cujus procurationem seu preceptum hoc fecit dicit per [pro]curationem Nicholai de Meynill Quibus auditis quesitum fuit per Justiciarios a predicto Willelmo si versus predictum Nicholaum principalem auctorem et hujus malitie procuratorem prosequi velit dicit quod sic Et pleggios de presentia invenit scilicet Robertum Utghtrede et Henricum de Boys milites Et quia predicti Robertus Thomas et Robertus cognoverunt se esse procuratos et conductos ad premissa malitiose contra pacem domini Regis facienda ideo com[m]ittantur gayole quousque [] Et preceptum fuit Vicecomiti quod venire faceret predictum Nicholaum hic die Martis proxima post mensem Pasche Ad quem diem predictus Nicholaus venit et similiter predicti Willelmus Robertus Thomas et Robertus veniunt Et dictum est dicto Willelmo per Justiciarios quod sequatur versus predictum Nicholaum si velit qui dicit quod ad presens versus eum non vult prosequi set petit quod dictus Nicholaus respondeat dicto Roberto de Bordesdeyne de hiis que idem Robertus alias coram Justiciariis hic sibi inposuit Ideo idem Nicholaus ad sectam ipsius Willelmi eat inde sine die Et predictus Willelmus et pulegii predicti de presentia in misericordia Et predictus Robertus de Bordesdeyne dicit quod die Jovis proxima post festum Inventionis Sancti Crucis proximo preteritum venerunt Willelmus le Latimer Thomas le Latimer Willelmus Bochard Robertus de Colville et Nicholaus del Beche et alii ignoti in regia via apud Scameston et ipsum Robertum vi et armis ceperunt verberaverunt et vulneraverunt et ipsum ad manerium dicti Willelmi de Brunne duxerunt et imprisonaverunt Et dicit quod in crastino venit ad eum dictus Willelmus le Latimer et ei minabatur quod ipsum duceret ad turrim London et quod ipse ab inde nullo modo deliberaretur nisi secum veniret coram Justiciariis apud Ebor et concederet et diceret ea que prius coram eis concessit Et similiter ad hoc faciendum concessit quod daret ei quinquaginta marcas argenti et scriptum suum obligatorium ei inde fecit et liberatum fuit cuidam Roberto de Boulton custodiendum quousque fecisset predictam recognitionem et quod post illam recognitionem predictum scriptum ei liberaretur et fideliter ei promisit quod ipsum de prisona et ab omni malo conservaret indemnem Unde dicit quod quicquid prius dixerat de predicto Nicholao hoc fuit per imprisonamentum vim et cohercionem dicti Willelmi et aliorum et metu ne ipsum ad turrim London duceret incarcerandum virtute litterarum domini Regis quas ei ostendit Et dicit quod ipse a predicto die quo captus fuit per predictos Willelmum le Latimer et alios remansit in prisona et custodia dicti Willelmi le Latimer quousque ductus fuit per ipsos Willelmum et alios coram Justiciariis hic ad predictam primam recognitionem faciendam et quousque liberatus fuit prisone Regis per Justiciarios Unde dicit quod ex quo predictus Willelmus non tenet ei conventionem ad servandum ipsum de imprisonamento indemnem quod ipse de cetero ad ei conventionem tenendum et observandam non tenetur per quod rei veritatem totius facti in premissis veraciter et totaliter exposuit Ideo com[m]ittatur gayole Ridale et Bulmer Presentatum fuit coram Justiciariis hic per xij [juratores] de Ridale quod Robertus de Bordesdeyne procuratus fuit per Nicholaum de Meynill per inimicitiam per habitam ad verberandum Willelmum le Latimer juniorem contra pacem [] Et similiter presentatum fuit hic per xij juratores de Bulmer quod Nicholaus de Meynil procuravit Robertum de Bordesdeyne ad verberandum et interficiendum Willelmum filium Willelmi le Latimer et hoc odio antiquo Et predictus Nicholaus modo venit et quesitus qualiter se velit ac quietare de predicta procuratione malitiose facta et precognita licet non fuit in effectum deducta dicit quod ipse nunquam aliquam hujusmodi feloniam aut transgressionem eidem Willelmo fieri procuravit nec usquam assensum nec consilium ad talia eidem Willelmo malitiose [facienda] prebuit et de hoc ponit se super patriam Et Juratores per discretionem Justiciariorum et assensum predicti Nicholai electi dicunt super sacramentum suum quod predictus Nicholaus nunquam procuravit predictum Robertum ad aliquam transgressionem seu feloniam predicto Nicholao faciendam prout presentatum est Ideo [consideratum est] quod predictus Nicholaus eat inde quietus [] Et postea []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Die Lune proxima post Epiphaniamdate [] Willelmus le Latimer venit coram Justiciariis hic die Martis proxima post tres septimanas Pasche et protulit litteram domini Regi sub privato sigillo suo patentem in hec verba []embed Et dicit pro eo quod ipse sequitur ad predictam Luciam et alios secum com[m]orantes et sibi consentientes arrestandum et re capiendum juxta tenorem litterarum domini Regis predictarum quod quidam Robertus filius Philippi le Mareschal de Skameston Thomas de Roston et Robertus de Bordesdeyne procurati sunt ad ipsum Willelmum occidendum Et instanter petiit quod de hoc examinarentur qui statim per eundem Willelmum venerunt in Curiam hic Et predictus Robertus de Scameston examinatus de premissis dicit quod predictus Thomas de Roston obviavit eidem Roberto in Civitate Ebor et secrete dixit ei quod ipse conductus fuit ad verberandum predictum Willelmum le Latimer et petiit ab eo quod secum esset in vi et auxilio ad hoc faciendum et quod ipse particeps foret de pecunia quam pro facto illo esset recepturus si ad hoc consentire voluerit Et dicit quod cum ipse audiisset de tali dampno versus predictum Willelmum proviso et ordinato concessit verbaliter eidem Thome ut per hoc magis inde ab eo inquireret ita quod dictus Willelmus inde per eum posset premuniri Et bene concedit quod ipse postea apud Malton ea de causa cepit sex solidos per manus predicti Roberti de Bordesdeyne set bene dicit quod velle suum nunquam fuit ad maleficiendum predicto Willelmo in aliquo Et similiter predictus Thomas separatim examinatus de premissis in omnibus concordat cum predicto Roberto de Skameston et dicit quod predictus Robertus de Bordesdeyne conduxit Thomam in prefata villa Ebor pro quadam summa pecunie de qua ad presens bene non recolit ad predictum Willelmum verberandum et interficiendum Et statim adivit cuidam Elie de Wyndhill et omnia predicta se intimavit cujus consilio recepit de predicto Roberto de Bordesdeyne dimidiam marcam argenti ut per inde malitia et procuratio dicti Roberti de Bordesdeyne magis esset nota et aperta et bene dicit quod hoc fecit pro bono ipsius Willelmi et ad ipsum premuniendum et non alio modo Et predictus Robertus de Bordesdeyne separatim examinatus bene concedit quod ipse conduxit predictum Thomam ad interficiendum predictum Willelmum ut predictum est et quod solvit predicto Roberto sex solidos et similiter predicto Thome dimidiam marcam ad premissa facienda Et dicit quod conventum fuit inter ipsum Robertum et dictum Thomam quod daret ei viginti marcas ad premissa facienda Quesitus per cujus procurationem seu preceptum hoc fecit dicit per [pro]curationem Nicholai de Meynill Quibus auditis quesitum fuit per Justiciarios a predicto Willelmo si versus predictum Nicholaum principalem auctorem et hujus malitie procuratorem prosequi velit dicit quod sic Et pleggios de presentia invenit scilicet Robertum Utghtrede et Henricum de Boys milites Et quia predicti Robertus Thomas et Robertus cognoverunt se esse procuratos et conductos ad premissa malitiose contra pacem domini Regis facienda ideo com[m]ittantur gayole quousque [] Et preceptum fuit Vicecomiti quod venire faceret predictum Nicholaum hic die Martis proxima post mensem Pasche Ad quem diem predictus Nicholaus venit et similiter predicti Willelmus Robertus Thomas et Robertus veniunt Et dictum est dicto Willelmo per Justiciarios quod sequatur versus predictum Nicholaum si velit qui dicit quod ad presens versus eum non vult prosequi set petit quod dictus Nicholaus respondeat dicto Roberto de Bordesdeyne de hiis que idem Robertus alias coram Justiciariis hic sibi inposuit Ideo idem Nicholaus ad sectam ipsius Willelmi eat inde sine die Et predictus Willelmus et pulegii predicti de presentia in misericordia Et predictus Robertus de Bordesdeyne dicit quod die Jovis proxima post festum Inventionis Sancti Crucis proximo preteritum venerunt Willelmus le Latimer Thomas le Latimer Willelmus Bochard Robertus de Colville et Nicholaus del Beche et alii ignoti in regia via apud Scameston et ipsum Robertum vi et armis ceperunt verberaverunt et vulneraverunt et ipsum ad manerium dicti Willelmi de Brunne duxerunt et imprisonaverunt Et dicit quod in crastino venit ad eum dictus Willelmus le Latimer et ei minabatur quod ipsum duceret ad turrim London et quod ipse ab inde nullo modo deliberaretur nisi secum veniret coram Justiciariis apud Ebor et concederet et diceret ea que prius coram eis concessit Et similiter ad hoc faciendum concessit quod daret ei quinquaginta marcas argenti et scriptum suum obligatorium ei inde fecit et liberatum fuit cuidam Roberto de Boulton custodiendum quousque fecisset predictam recognitionem et quod post illam recognitionem predictum scriptum ei liberaretur et fideliter ei promisit quod ipsum de prisona et ab omni malo conservaret indemnem Unde dicit quod quicquid prius dixerat de predicto Nicholao hoc fuit per imprisonamentum vim et cohercionem dicti Willelmi et aliorum et metu ne ipsum ad turrim London duceret incarcerandum virtute litterarum domini Regis quas ei ostendit Et dicit quod ipse a predicto die quo captus fuit per predictos Willelmum le Latimer et alios remansit in prisona et custodia dicti Willelmi le Latimer quousque ductus fuit per ipsos Willelmum et alios coram Justiciariis hic ad predictam primam recognitionem faciendam et quousque liberatus fuit prisone Regis per Justiciarios Unde dicit quod ex quo predictus Willelmus non tenet ei conventionem ad servandum ipsum de imprisonamento indemnem quod ipse de cetero ad ei conventionem tenendum et observandam non tenetur per quod rei veritatem totius facti in premissis veraciter et totaliter exposuit Ideo com[m]ittatur gayole Ridale et Bulmer Presentatum fuit coram Justiciariis hic per xij [juratores] de Ridale quod Robertus de Bordesdeyne procuratus fuit per Nicholaum de Meynill per inimicitiam per habitam ad verberandum Willelmum le Latimer juniorem contra pacem [] Et similiter presentatum fuit hic per xij juratoresnumeral de Bulmer quod Nicholaus de Meynil procuravit Robertum de Bordesdeyne ad verberandum et interficiendum Willelmum filium Willelmi le Latimer et hoc odio antiquo Et predictus Nicholaus modo venit et quesitus qualiter se velit ac quietare de predicta procuratione malitiose facta et precognita licet non fuit in effectum deducta dicit quod ipse nunquam aliquam hujusmodi feloniam aut transgressionem eidem Willelmo fieri procuravit nec usquam assensum nec consilium ad talia eidem Willelmo malitiose [facienda] prebuit et de hoc ponit se super patriam Et Juratores per discretionem Justiciariorum et assensum predicti Nicholai electi dicunt super sacramentum suum quod predictus Nicholaus nunquam procuravit predictum Robertum ad aliquam transgressionem seu feloniam predicto Nicholao faciendam prout presentatum est Ideo [consideratum est] quod predictus Nicholaus eat inde quietus [] Et postea []