Charter Document - 01133329

Charter Document - 01133329


Charter Number: 01133329
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1335
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Michaelis in quindecim dies anno regni Regis Edwardi tertii post conquestum nono Coram Willelmo de Herle Johanne de Stonore Willelmo de Shareshulle Johanne Inge Johanne de Schardelawe et Johanne de Trevaynon Justiciariis et postea in Octabis Sancti Johannis Baptiste anno ejusdem Regis duodecimo Coram prefatis Johanne de Shareshulle Johanne Inge Johanne de Schardelawe Ricardo de Aldeburgh Rogero Mallory Willelmo Scott et Willelmo Basset Justiciariis et aliis Domini Regis fidelibus Inter Priorem de Gyseburne querentem et Johannem de Hoton deforciantem de manerio de Hoton juxta Giseburne cum pertinentiis [Unde placitum fuit inter esse in eadem Curia scilicet quod prefatus Johannes recognovit predictum manerium cum pertinentiis] esse jus Prioris et Ecclesie sue de Giseburne cum homagio et servitio Alexandri de Bergh Chivaler [et] Radulfi Bulmer Chivaler et heredum suorum de totis tenementis que de predicto Johanne tenent in predicta villa