Charter Document - 01133220
Charter Number: | 01133220 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In quindena Sancti Trinitatis anno regni regis Henricus xi Ebor Petrus de Brus attachiatus fuit ad respondendum Priori de Giseborg quare non tenet ei finem factum inter eos in Curia Domini Regis de moris de Glasdale Svinesheved Hvaitlandesheved Steinegateside Unde chirographum factum fuit inter eos in quo continetur quod idem Petrus debet warantizare et defendere eidem Priori et Canonicis predictas moras secundum divisas in chirographo nominatas et preterea boscos de Svinesheved et Glasdale infra easdem divisas nominatas in chirographo Continetur etiam in ultimo chirographo quod si forte idem Prior et Canonicis et successorum sui amiserint moras et omnia predicta contenta in chirographo pro defectu warantia ipsius Petri vel heredes suorum idem Petrus vel heredes sui dabunt ipsi Priori et successorum suis in escambium triginta libratas terre in Merske vel in Brunne Et si Prior vel Canonicos amiserint aliquam partem predictarum rerum pro defectu warantie ut dictum est idem Petrus et heredes sui dabunt ei escambium ad valentiam illius portionis quam amiserint secundum quantitatem triginta libratarum terra que esse debent escambium predictarum rerum in chirographo contentarum Et super hoc questus fuit predictus Prior quod per defaltam ipsius Petri amisit ipse fabricas et v vaccarias unde quelibet vaccaria valuit per annum v marcas et fabrica decem marcas per quandam assisam nove disseisine super eundem Priorem per ipsum Petrum captam sicut plenius continetur in rotulo de extractis Unde alias consideratum fuit quod juratores nova disseisina inde capte venirent coram Justiciariis apud Westmonasterium ad certificandum eos de quibus rebus fecerunt Alano de Parco et sociis suis in pastura de Glasdale Qui venerunt coram Justiciariis et dixerunt quod fecerunt eis seisinam de omnibus vaccariis in Glasdale et de fabrica quam Prior de novo levavit set de vaccaria in Svinesheved nullam eis seisinam fecerunt eo quod fabrica illa eis remanet quiete Et preceptum fuit Vicecomiti quod per sacramentum xij militum inquireret dampni valorem quod idem Prior habuit per predictam disseisinam contra predictum finem Et inquisitio facta fuit et missa Justiciariis qua talis est quod omnibus computatis summa dampni vaccariarum et fabricarum prostraturum in Glasdale est xx libratas et quod dampnum domuum emissarum et prostraturum est ix libratas ac viij denarios Unde in crastino Ascensionis datus fuit dies partibus usque ad hunc diem prece partium sub tali forma quod idem Petrus concessit quod infra terminum illum apponeret totum posse suum quod omnes liberi homines sui qui communam habuerunt in pastura illa concederent eidem Priori relevare vaccarias suas et hayas et fabricas sicut prius fuerunt et inde cartas suas eidem Priori facerent Et nisi facerent [] Postea concordati sunt ita quod predictus Prior remisit totum jus suum in pastura de Glasdale in perpetuum Salva eidem Priori pastura quantum pertinet ad septem bovatas terre quas habet in Daneby Et pro hac remissione idem Petrus dabit eidem Priori xvj libratas terre in manerio de Brunes Habendas et tenendas eidem Priori et successorum suis in liberam puram et perpetuum elemosinam Et ideo preceptum est Vicecomiti quod in propria persona sua accedat ad terram illam et assumptis xij militibus per quos [] et per eorum sacramentum haberi et assignari faciat eidem Priori predictas xvj libratas terre in Brunnes et quid et per quas particulas ei terram illam assignaverit scire faceret Justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas [] Et tunc habeant chirographum suum Et Petrus ponit loco suo Berardum de Fontibus Et sciendum quod pastura de Svinesheved cum vaccaria et fabrica remanet ipsi Priori
Markups
Names Markup:
In quindena Sancti Trinitatis anno regni regis Henricus xi Ebor Petrus de Brus attachiatus fuit ad respondendum Priori de Giseborg quare non tenet ei finem factum inter eos in Curia Domini Regis de moris de Glasdale Svinesheved Hvaitlandesheved Steinegateside Unde chirographum factum fuit inter eos in quo continetur quod idem Petrus debet warantizare et defendere eidem Priori et Canonicis predictas moras secundum divisas in chirographo nominatas et preterea boscos de Svinesheved et Glasdale infra easdem divisas nominatas in chirographo Continetur etiam in ultimo chirographo quod si forte idem Prior et Canonicis et successorum sui amiserint moras et omnia predicta contenta in chirographo pro defectu warantia ipsius Petri vel heredes suorum idem Petrus vel heredes sui dabunt ipsi Priori et successorum suis in escambium triginta libratas terre in Merske vel in Brunne Et si Prior vel Canonicos amiserint aliquam partem predictarum rerum pro defectu warantie ut dictum est idem Petrus et heredes sui dabunt ei escambium ad valentiam illius portionis quam amiserint secundum quantitatem triginta libratarum terra que esse debent escambium predictarum rerum in chirographo contentarum Et super hoc questus fuit predictus Prior quod per defaltam ipsius Petri amisit ipse fabricas et v vaccariasnumeral unde quelibet vaccaria valuit per annum v marcasnumeral et fabrica decem marcas per quandam assisam nove disseisine super eundem Priorem per ipsum Petrum captam sicut plenius continetur in rotulo de extractis Unde alias consideratum fuit quod juratores nova disseisina inde capte venirent coram Justiciariis apud Westmonasterium ad certificandum eos de quibus rebus fecerunt Alano de Parco et sociis suis in pastura de Glasdale Qui venerunt coram Justiciariis et dixerunt quod fecerunt eis seisinam de omnibus vaccariis in Glasdale et de fabrica quam Prior de novo levavit set de vaccaria in Svinesheved nullam eis seisinam fecerunt eo quod fabrica illa eis remanet quiete Et preceptum fuit Vicecomiti quod per sacramentum xij militumnumeral inquireret dampni valorem quod idem Prior habuit per predictam disseisinam contra predictum finem Et inquisitio facta fuit et missa Justiciariis qua talis est quod omnibus computatis summa dampni vaccariarum et fabricarum prostraturum in Glasdale est xx libratasnumeral et quod dampnum domuum emissarum et prostraturum est ix libratasnumeral ac viij denariosnumeral Unde in crastino Ascensionis datus fuit dies partibus usque ad hunc diem prece partium sub tali forma quod idem Petrus concessit quod infra terminum illum apponeret totum posse suum quod omnes liberi homines sui qui communam habuerunt in pastura illa concederent eidem Priori relevare vaccarias suas et hayas et fabricas sicut prius fuerunt et inde cartas suas eidem Priori facerent Et nisi facerent [] Postea concordati sunt ita quod predictus Prior remisit totum jus suum in pastura de Glasdale in perpetuum Salva eidem Priori pastura quantum pertinet ad septem bovatas terre quas habet in Daneby Et pro hac remissione idem Petrus dabit eidem Priori xvj libratasnumeral terre in manerio de Brunes Habendas et tenendas eidem Priori et successorum suis in liberam puram et perpetuum elemosinam Et ideo preceptum est Vicecomiti quod in propria persona sua accedat ad terram illam et assumptis xij militibusnumeral per quos [] et per eorum sacramentum haberi et assignari faciat eidem Priori predictas xvj libratasnumeral terre in Brunnes et quid et per quas particulas ei terram illam assignaverit scire faceret Justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas [] Et tunc habeant chirographum suum Et Petrus ponit loco suo Berardum de Fontibus Et sciendum quod pastura de Svinesheved cum vaccaria et fabrica remanet ipsi Priori