Charter Document - 01131220
Charter Number: | 01131220 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Dies datus Priori de Giseburne per attornatum suum querenti et Petro de Brus tenenti de audiendo judicio suo a die Sancti Trinitatis in xv dies prece partium in tali forma quod idem Petrus concessit quod infra diem illum apponet totum posse suum quod omnes liberi homines qui communam habent in pastura illa concedent eidem Priori relevare vaccarias suas et hayas et fabricas sicut prius fuerunt secundum purportum chirographi Et si non fecerit ad diem illum fiet judicium sive Petrus venerit sive non Et quia [] de advocavit disseisinam de Swinesheved concessum est Priori quod relevare faceret domos suas in Swinesheved et si predictus Petrus fecerit eidem Priori habere cartas predictorum liberorum hominum secundum quod predictum est tunc idem Prior per donabit eidem Petro dampnum quod habuit per domos suas prostratas scilicet ix libras et viij denarios Et sciendum quod dampnum vaccariarum et fabricarum prostratorum in Glasdale est xx libras Et Petrus ponit loco suo Stephanum de Stramda vel Petrum de Brumford
Markups
Names Markup:
[] Dies datus Priori de Giseburne per attornatum suum querenti et Petro de Brus tenenti de audiendo judicio suo a die Sancti Trinitatis in xv diesdate prece partium in tali forma quod idem Petrus concessit quod infra diem illum apponet totum posse suum quod omnes liberi homines qui communam habent in pastura illa concedent eidem Priori relevare vaccarias suas et hayas et fabricas sicut prius fuerunt secundum purportum chirographi Et si non fecerit ad diem illum fiet judicium sive Petrus venerit sive non Et quia [] de advocavit disseisinam de Swinesheved concessum est Priori quod relevare faceret domos suas in Swinesheved et si predictus Petrus fecerit eidem Priori habere cartas predictorum liberorum hominum secundum quod predictum est tunc idem Prior per donabit eidem Petro dampnum quod habuit per domos suas prostratas scilicet ix librasnumeral et viij denariosnumeral Et sciendum quod dampnum vaccariarum et fabricarum prostratorum in Glasdale est xx librasnumeral Et Petrus ponit loco suo Stephanum de Stramda vel Petrum de Brumford