Charter Document - 01130588
| Charter Number: | 01130588 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum in Octavis Sancti Martini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis undecimo coram Roberto de Veteri Ponte Johanne filio Roberti Martino de Patishill Briano de Insula Willelmo de Insula Ricardo Duket Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Stephanum filium Radulfi petentem et Michaelem Priorem de Gyseburne tenentem de duabus bov[atas] terre cum pert[inentiis] in Ormesby Unde recognitio assise mortis antecessorum sum monita fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Stephanus remisit et quietum clamavit de se et her[edes] suis predicto Priori et succ[essorum] et Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne totum jus et clamium quod habuit in tota dicta terra cum pert[inentiis] in perp[etuam] Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Prior dedit Stephano duos solidis sterlingorum
