Charter Document - 01130482
Charter Number: | 01130482 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Haec est finalis concordia inter Willelmum de Percy et Can[] de Gyseburne in Curia Domini Adae de Brus facta et coram Rogero de Bavent tunc Vicecomite Ebor in Comitatu praesentata anno Dominicae Incarnationis mC nonagesimo vii super vaccaria illa quae sita fuit in valle de Lounesdale scil[icet] in communi pastura quam habet ibi idem Willelmus suis propriis averiis ex dono Can[] et unde quaesivit breve recognitionis Idem Willelmus concessit Can[] de se et haer[] suis imperp[] vaccariam quandam in eadem valle absque impedimento quod eis inde faciat ipse vel haer[] sui quadraginta per[ti]catis a prima vaccaria versus aquilonem figendam scil[icet] ad perticam xx pedum et ad mansum et clausum ejusdem vaccariae quatuor acras terrae et antiquum pratum scil[icet] quatuor acras terrae ad eandem perticam Et Can[] concesserunt ei et haer[] suis quod nec aedificium nec pratum praeterquam quod nominatum est ibi facient per quod eorum communis pasture impediatur Hiis testibus Alano de Wiltona Galfrido Baard Rogero de Acclum Willelmo de Kirtona Waltero de Bovingtona Willelmo de Percy juniore Roberto de Normanby Rogero de Buterwike Willelmo de Lyum Willelmo filio Hervey Willelmo de Thornetona Alexandro Pugeys Waltero et Roberto tunc servientibus Domini Regis et aliis
Markups
Names Markup:
Haec est finalis concordia inter Willelmum de Percy et Can[] de Gyseburne in Curia Domini Adae de Brus facta et coram Rogero de Bavent tunc Vicecomite Ebor in Comitatu praesentata anno Dominicae Incarnationis mC nonagesimo viidate super vaccaria illa quae sita fuit in valle de Lounesdale scil[icet] in communi pastura quam habet ibi idem Willelmus suis propriis averiis ex dono Can[] et unde quaesivit breve recognitionis Idem Willelmus concessit Can[] de se et haer[] suis imperp[] vaccariam quandam in eadem valle absque impedimento quod eis inde faciat ipse vel haer[] sui quadraginta per[ti]catis a prima vaccaria versus aquilonem figendam scil[icet] ad perticam xxnumeral pedum et ad mansum et clausum ejusdem vaccariae quatuor acras terrae et antiquum pratum scil[icet] quatuor acras terrae ad eandem perticam Et Can[] concesserunt ei et haer[] suis quod nec aedificium nec pratum praeterquam quod nominatum est ibi facient per quod eorum communis pasture impediatur Hiis testibus Alano de Wiltona Galfrido Baard Rogero de Acclum Willelmo de Kirtona Waltero de Bovingtona Willelmo de Percy juniore Roberto de Normanby Rogero de Buterwike Willelmo de Lyum Willelmo filio Hervey Willelmo de Thornetona Alexandro Pugeys Waltero et Roberto tunc servientibus Domini Regis et aliis