Charter Document - 01130451

Charter Document - 01130451


Charter Number: 01130451
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec [est] finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum a die Sancti Johannis Baptiste in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quarto Coram Roberto de Lexington Radulfo de Sulleg Willelmo de Cullerwyrth Iolano de Nevill Roberto de Haya Symone de Hales et Warnero de Gayne Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Margeriam que fuit uxor Hugonis de Scipton petentem et Johannem Priorem de Gyseburne tenentem per fratrem Andream Canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de tertia parte duarum bov[ata] terre cum pert[inentiis] in Bernaldeby quam tertiam partem eadem Margeria clamabat esse de rationabili dote sua que eam contingebat de libero tenemento quod fuit dicti Hugonis quondam viri sui in eadem villa Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Prior concessit predicte Margerie tertiam partem totius predicte terre cum pert[] habenda eidem Margerie tota vita sua de predicto Priore et succ[essores] suis nomine dotis reddendo inde annuatim xii denarios ad duos terminos scil[icet] med ad festum Sancti Martini et aliam med ad Pentecosten et faciendo forinsecum servitium quantum ad tertiam partem predicte terre pertinet pro omni servitio et exactione Et post decessum ipsius Margerie tota predicta terra revertetur ad predictum Priorem et succ[essorum] suos integre et quiete inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec [est] finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum a die Sancti Johannis Baptiste in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quarto Coram Roberto de Lexington Radulfo de Sulleg Willelmo de Cullerwyrth Iolano de Nevill Roberto de Haya Symone de Hales et Warnero de Gayne Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Margeriam que fuit uxor Hugonis de Scipton petentem et Johannem Priorem de Gyseburne tenentem per fratrem Andream Canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de tertia parte duarum bov[ata] terre cum pert[inentiis] in Bernaldeby quam tertiam partem eadem Margeria clamabat esse de rationabili dote sua que eam contingebat de libero tenemento quod fuit dicti Hugonis quondam viri sui in eadem villa Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Prior concessit predicte Margerie tertiam partem totius predicte terre cum pert[] habenda eidem Margerie tota vita sua de predicto Priore et succ[essores] suis nomine dotis reddendo inde annuatim xii denariosnumeral ad duos terminos scil[icet] med ad festum Sancti Martini et aliam med ad Pentecosten et faciendo forinsecum servitium quantum ad tertiam partem predicte terre pertinet pro omni servitio et exactione Et post decessum ipsius Margerie tota predicta terra revertetur ad predictum Priorem et succ[essorum] suos integre et quiete inperpetuum