Charter Document - 01130423
Charter Number: | 01130423 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eboracum die dominica proxima ante festum Sancti Botulfi anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quartodecimo coram Stephano de Segrave Roberto de Lexingtona Radulfo filio Roberti Briano filio Alani Willelmo de London Willelmo de Insula et Magistro Roberto de Scherdelawe Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburne querentem per Andream de Eboraco Can[onicis] suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Gregorium filium Walteri [de Bernaldeby] impedientem de quindecim bov[atas] et viginti duabus acris terre cum pert[inentiis] in Bernaldeby Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Gregorius recognovit predictas quindecim bov[atas] terre cum pert[inentiis] esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne habendum et tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne de predicto Gregorio et her[edes] suis in lib[eram] et perp[etuam] elem[osinam] faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad predictas quindecim bov[atas] terre pro omni servitio Et preterea idem Gregorius [recognovit] predictas viginti acras et duas terre cum pert[inentiis] esse jus ejusdem Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne habendum et tenendum eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne de predicto Gregorio et her[edes] suis in pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] Et predictus Gregorius et her[edes] sui warantizabunt predicto Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburne predictas terras cum omnibus pert[inentiis] suis contra omnes homines inperp[etuum] Et idem Prior recepit predictum Gregorium et her[edes] suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in Ecclesia sua de Gyseburne