Charter Document - 01130382
Charter Number: | 01130382 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 - 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus de Percy et Alanus de Parco et Agnes uxor sua et Helyas de Wardehou et Johannes Bretun et Basilia uxor sua et Amicia de Tunstal et Anselmus de Tunstal et Alicia uxor sua et Alicia de Salkoc et Walterus filius Ricardi de Lackenby [] caritatis intuitu et pro salute animarum patrum et matrum et antecessorum et successores nostrorum et pro salute animarum nostrarum Deo et Beate Marie et Sancti Leonardo de Loucros et Leprosis ejusdem loci totam terram sine ullo retene mento que aliquando concessa fuit ab antecessoribus nostris Hospitali Sancti Laurentii de Upsale Tenendam et habendam predictis Leprosis de Loucros de nobis et her[edes] nostris in liberam et puram et perp[etuum] elemosinam imperpetuum Ita tamen quod predicti Leprosi occasione predicte terre nullum ibidem facient edificium nec communam exigent in Campo de Upsale Hiis testibus Domino Michaele Priore de Gyseburne Domino Ricardo de Ormesby Domino Adam de Eboraco Canonicis Domino Willelmo de Thocotes Domino Ricardo de Hotona Johanne de Thocotes Johanne de Bernaldeby Johanne de Thorp Petro de Westiby Petro de Aula Rogero de Midilburg Thoma Pulayn Albano de Upsale Waltero Molendinario de Upsale et multis aliis