Charter Document - 01130369
Charter Number: | 01130369 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Pinchun [] Hospitali Infirmorum de Bernaldeby quinque acras in Thorp quatuor scil[icet] ad Langelandes que se porrigunt ad Clivam de Bernaldeby et ad septem rodas subtus viam quintam vero apud Keldesic ab oriente juxta terram Roberti Bosse in liberam et perpetuam et a consuetudine seculari penitus liberam et quietam elemosinam pro salute anime mee et sponse mee et filiorum nostrorum et pro animabus patrum nostrorum et matrum et antecessorum nostrorum Hanc terram de me et her[edes] meis tenebunt imperpetuum tam libere et tam quiete sicut aliquam elemosinam tenet aliqua Ecclesia in Archiepiscopatu liberius et quietius Hiis testibus Cuthberto Priore de Gyseburne Radulfo fratre ejus Ricardo Rufo Willelmo de Eden Hugone Canonicis Willelmo de Tametona Roberto Bosse Ranulfo de Thorp Ricardo de Hyltona Roberto filio Ricardi de Normanby Willelmo Clerico et multis aliis