Charter Document - 01130327
Charter Number: | 01130327 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie MCCXXX primo facta est hec compositio et concordia inter Priorem et Conventum de Gyseburne ex una pane et Ricardum de Hotona et Umfridum fratrem ejus ex altera de communa more de Gyseburne unde contentio fuit inter eos in Curia Domini Regis videlicet quod idem [prior] et Conventus concesserunt predictis Ricardo et Umfrido et her[edes] suis ad fodiendum turbas et ad eradicandum brueram medietatem vallis de Rivelingdale usque ad Rotandekelde illam scil[icet] medietatem que est versus occidentem Et de Rutandekelde ex transverso lineariter usque Melegate et inde sicut Melegate ducit ad Parvum Utheneberg et inde usque ad semitam que est desuper boscum de Hoton usque ad medium vallis de Rivelindale Ita quod nec Prior nec homines de Gyseburne infra dictas divisas turbam vel brueram capient salva eisdem Priori et Conventui et hominibus de Gyseburne communa pasture ad averia sua infra easdem divisas et salvis ipsis Priori et Conventui decem solidis per annum de predicto Ricardo et her[edes] suis pro aqua de Rutandekelde et toto residuo de Rivelindale tam versus orientem quam versus austrum dicto Priori et successoribus suis et Ecclesie de Gyseburne quiete inperp[etuum] remanente Concesserunt etiam eisdem Ricardo et Umfrido et her[edes] suis communam pasture ad propria averia de Hotona cum averiis ejusdem Prioris et succ[essores] suorum et hominum de Gyseburne infra has divisas scil[icet] sicut Rechergate se extendit usque ad Thruhkelde et inde sicut Riggingate descendit in vadum de Rivelindale et inde sicut semita ducit ad Percycros et inde sicut Molecros ducit at Parvum Otheneberg et inde sicut semita se extendit super boscum de Hotona usque ad Rechergate Predicti vero Ricardus et Umfridus remiserunt et quietum clamaverunt de se et her[edes] suis inperp[etuum] dictis Priori et Conventui de Gyseburne omnem communam et totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in predicta mora de Gyseburne extra predictas divisas Et insuper concesserunt pro se et her[edes] suis dictis Priori et Can[onicis] de Gyseburne communam cum averiis suis ubique extra boscum de Hotona excepta tantum illa mora que est ex aquilonali parte de la Creste que se extendit a Parvo Onesberg usque ad Refstanes Hiis testibus Waltero de Percy Roberto de Laysingby Rogero de Esturs Willelmo de Bartona Willelmo de Malteby Thoma de Wiltona Roberto Wausand Willelmo de Thocotes Gregorio de Levingthorp Johanne de Langeberge Roberto Buscel Johanne de Thocotes et aliis
Markups
Names Markup:
Anno gratie MCCXXX primodate facta est hec compositio et concordia inter Priorem et Conventum de Gyseburne ex una pane et Ricardum de Hotona et Umfridum fratrem ejus ex altera de communa more de Gyseburne unde contentio fuit inter eos in Curia Domini Regis videlicet quod idem [prior] et Conventus concesserunt predictis Ricardo et Umfrido et her[edes] suis ad fodiendum turbas et ad eradicandum brueram medietatem vallis de Rivelingdale usque ad Rotandekelde illam scil[icet] medietatem que est versus occidentem Et de Rutandekelde ex transverso lineariter usque Melegate et inde sicut Melegate ducit ad Parvum Utheneberg et inde usque ad semitam que est desuper boscum de Hoton usque ad medium vallis de Rivelindale Ita quod nec Prior nec homines de Gyseburne infra dictas divisas turbam vel brueram capient salva eisdem Priori et Conventui et hominibus de Gyseburne communa pasture ad averia sua infra easdem divisas et salvis ipsis Priori et Conventui decem solidis per annum de predicto Ricardo et her[edes] suis pro aqua de Rutandekelde et toto residuo de Rivelindale tam versus orientem quam versus austrum dicto Priori et successoribus suis et Ecclesie de Gyseburne quiete inperp[etuum] remanente Concesserunt etiam eisdem Ricardo et Umfrido et her[edes] suis communam pasture ad propria averia de Hotona cum averiis ejusdem Prioris et succ[essores] suorum et hominum de Gyseburne infra has divisas scil[icet] sicut Rechergate se extendit usque ad Thruhkelde et inde sicut Riggingate descendit in vadum de Rivelindale et inde sicut semita ducit ad Percycros et inde sicut Molecros ducit at Parvum Otheneberg et inde sicut semita se extendit super boscum de Hotona usque ad Rechergate Predicti vero Ricardus et Umfridus remiserunt et quietum clamaverunt de se et her[edes] suis inperp[etuum] dictis Priori et Conventui de Gyseburne omnem communam et totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in predicta mora de Gyseburne extra predictas divisas Et insuper concesserunt pro se et her[edes] suis dictis Priori et Can[onicis] de Gyseburne communam cum averiis suis ubique extra boscum de Hotona excepta tantum illa mora que est ex aquilonali parte de la Creste que se extendit a Parvo Onesberg usque ad Refstanes Hiis testibus Waltero de Percy Roberto de Laysingby Rogero de Esturs Willelmo de Bartona Willelmo de Malteby Thoma de Wiltona Roberto Wausand Willelmo de Thocotes Gregorio de Levingthorp Johanne de Langeberge Roberto Buscel Johanne de Thocotes et aliis