Charter Document - 01130225
Charter Number: | 01130225 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec eat finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Eboracum a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo coram Rogero de Thurkleby Gilberto de Preston Magistro Symone de Watton et Johanne de Cobbeham Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Johannem Priorem de Gyseburn querentem per fratrem Andream Canonicum suum positum [] et Petrum de Brus deforciantem de moris de Glasedale Swynesheved Waytelandesheved et Stayngatside Unde idem Prior questus fuit quod Ballivi predicti Petri injuste ceperunt et imparcaverunt averia ipsius Prioris contra finem prius inter eos factum et unde placitum finis facti sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Petrus concessit pro se et heredes suis quod si averia ipsius Prioris vel successoribus suorum inventa fuerint in bladis vel pratis ipsius Petri vel heredum suorum non imparcabuntur set recaciabuntur sine detrimento ipsorum averiorum Et idem Prior et successoribus sui facient eidem Petro et heredes suis emendas illius dampni quod averia illa tunc fecerint secundum quod continetur in cyrographo prius inter eos confecto Concessit etiam idem Petrus pro se et heredes suis quod ipsi de cetero nec aliquis ex parte ipsorum exigent nec capient mercedem de mensuris de tenentibus ipsius Prioris et successoribus suorum quos habent vel quos habebunt infra villam de Cotum nec de alienis in terra ipsius Prioris vel successoribus suorum in eadem villa nisi gratis dare voluerint inperpetuum Et preterea idem Petrus concessit pro se et heredes suis quod naves portantes res ipsius Prioris et successoribus suorum ad portum de Cotum sive fuerint proprie naves ipsius Prioris vel successoribus suorum sive conducticia et per predictum Priorem vel successoribus suos conducte quiete sint ab omni prestatione tolneti et exactione pro situ navis Et si predicte naves res alienas de portaverint non sint quiete a prestatione tolneti debiti et consueti pro illis rebus nisi fuerint alicujus de familia ipsius Prioris vel successoribus suorum qui res ipsas ad utendum et non ad vendendum de portaverint Et similiter idem Petrus concessit pro se et heredes suis quod idem Prior et successoribus sui de cetero sint quieti ab omnimoda secta Curie de terra ipsius Prioris quam tenet de feodo ipsius Petri in Lofthus Et idem Petrus concessit pro se et heredes suis quod nec ipsi nec forestarii ipsorum impedient homines vel canes ipsius Prioris vel successoribus suorum alicubi infra limites territorii sui de Gyseburn salvis eidem Petro et heredes suis feris suis in illo loco qui vocatur Westwyth Ita tamen quod si canes ipsius Prioris vel successoribus suorum divisas predicti territorii transierint bestiam sequendo usque in forestam ipsius Petri vel heredum suorum sive bestias ceperint sive non revocentur ore vel cornu si poterint et si non possint revocari capiantur sine detrimento ipsorum canum et sine dampno et dilatione eis vel hominibus suis eos exigentibus restituantur Et si homines ipsius Prioris vel successoribus suorum persecuti fuerint canes ipsorum in foresta ipsius Petri vel heredum suorum secundum consuetudinem foreste sue eis emendabitur Concessit etiam idem Petrus pro se et heredes suis quod ipsi de cetero solvent eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie sue predicte decimam totius venationis sue quam ipsi capient infra parochias ecclesiarum ipsius Prioris et successoribus suorum Et similiter idem Petrus concessit pro se et heredes suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Priori et successoribus suis et Ecclesie sue predicte decimas molendinorum suorum in parochiis suis existentium inperpetuum ita quod si predicta molendina dimissa fuerint ad firmam pro denariis idem Prior et successoribus sui habebunt decimam denariorum et si dimissa fuerint ad firmam pro blado vel idem Petrus et heredes sui illa tenuerint in manibus tunc habebunt decimam partem moliture predictorum molendinorum et custodes predictorum molendinorum in predictis molendinis pro tempore existentes facient eidem Priori et successoribus suis sacramentum fidelitatis quod fideliter eis solvent predictas decimas predictorum molendinorum sicut predictum est Et preterea idem Petrus dedit et concessit predicto Priori et Ecclesie sue predicte homagium et totum servitium Johannis de Bernaldby et heredum suorum de toto tenendam quod idem Johannes prius tenuit de predicto Petro in Bernaldby habendam et tenendam eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie sue predicte in puram et perpetuum elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione inperpetuum Et pro hac concessione donatione fine et concordia idem Prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et Ecclesia sua predicta predicto Petro et heredes suis omnia dampna que dicebat se habuisse occasione quod predictus Petrus non tenuerat finem inter eos prius in eadem Curia factum inperpetuum Et hec concordia facta est inter eos salvis eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie sue predicte et predicto Petro et heredes suis omnibus aliis articulis usitatis et non usitatis contentis in omnibus cyrographis prius inter predictum Priorem et predecessores suos et predictum Petrum et antecessores suos confectis inperpetuum Et similiter hec concordia facta fuit presente predicto Johanne de Bernaldby et cognoscente quod tenuit predictum tenementum suum in Bernaldby de predicto Petro