Charter Document - 01130223
Charter Number: | 01130223 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini [Regis] apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo tertio coram Roberto de Lexington Willelmo de Eboraco Preposito Beverlaci Willelmo de Culeworth et Henrico de Bathonia Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Petrum de Brus petentem et Johannem Priorem de Giseburne tenentem per fratrem Andream de Eboraco Canonicum suum positum loco sua ad lucrandum vel perdendum de advocatione Ecclesie de Skelton Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Petrus recognovit et concessit advocationem predicte Ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne ut illam quam Canonicus et Ecclesia de Gyseburne habent ex dono Roberti de Brus antecessoris ipsius Petri cujus heres ipse est Recognovit etiam idem Petrus et concessit et confirmavit predicto Priori et Canonicus de Gyseburne ut jus suum omnes decimas subscriptas quas predicti Canonicus et predicta Ecclesia habent ex dono antecessorum ipsius Petri tam in ecclesiis quam in terris redditibus libertatibus et aliis possessionibus viz ex dono Roberti de Brus fundatoris Domus de Gyseburne totam Gyseburne cum omnibus ad eam pertinentibus in omnibus rebus prout in carta ipsius fundatoris continetur in hec verba [] Hec omnia supradicta dedimus et concessimus ego viz Robertus de Brus et Agnes uxor mea et Adam filius noster et heredes Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne et fratribus ibidem Deo servituris in liberam et quietam et perpetuum elemosinam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et dignitatibus quas in eis habuimus ex donatione et concessione Henrici Regis Anglie Quod si quis violaverit vel in diripiendo possessiones Ecclesie vel minuendo dignitates Deum inde ejusque matrem sentiat vindicem Et ex dono Ade de Brus totum Westwyth in bosco plano et pastura salvis eidem Petro et heredes suis feris suis ibidem Et ex dono Petri de Brus patris predicti Petri totum nemus in Hinderschog et in mora cum pastura sine ullo retine mento prout carta predicti Petri testatur Et ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri undecim acras et tres rodas terre in Daneby et quoddam pratum in eadem villa cum toftis adjacentibus juxta mesuagium ipsius Prioris versus meridiem Et ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri quicquid habuit in Rottesel in anguillis terris et servitiis hominum suorum ejusdem ville excepto prato quod prius dederat Marmeduco de Thweng ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri redditum quinque marcarum de eodem Petro et heredes suis percipiendum per annum apud Gyseburne ad inveniendum unum cereum ardentem ante majus altare in Ecclesia de Gyseburne scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis Et ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri triginta solidos annuos percipiendos per annum secundum quod continetur in carta ipsius Petri quam predicti Canonicos inde habent ad inveniendum cotidie quinque cereos ardentes ante altare ubi missa de Beate Marie sollempniter celebratur dum missa ibidem decantatur Et idem Petrus concessit eisdem Priori et Canonicos pro sese et heredes suis quod licebit eis claudere boscum illum qui vocatur Cliva Prioris fossato muro vel haya ita quod bestia forinseca vel fera non ingrediatur et quod inde facere possint parcum si voluerint Et idem Petrus et heredes sui warantizabunt predicto Priori et successores suis et Ecclesie sue de Giseburne omnia supradicta cum pertinentiis secundum quod predictum est ut puram et perpetuum elemosinam suam et illam acquietabunt et defendent contra omnes gentes imperpetuum Et pro hac recognitione concessione confirmatione warentia acquietatione et defensione fine et concordia idem Prior remisit et quietum clamavit de se et successores suis et Ecclesia sua de Gyseburn predicto Petro et heredes suis totum Glasdale cum pertinentiis suis in bosco et plano et aliis pertinentiis salva eidem Priori et successores suis et Ecclesie sue de Gyseburn communa pasture in Glasedale quantum pertinet ad septem bovatas terre cum pertinentiis in Daneby per rationabilem a mensurationem secundum modum patrie illius Et sciendum quod hec concordia facta fuit salvis omnibus articulis contentis in aliis cyrographis de Glasdale Swyneheved Weytelandisheved et Stayngateside inter eos confectis exceptis articulis in presenti chirographo contentis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini [Regis] apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo tertio coram Roberto de Lexington Willelmo de Eboraco Preposito Beverlaci Willelmo de Culeworth et Henrico de Bathonia Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Petrum de Brus petentem et Johannem Priorem de Giseburne tenentem per fratrem Andream de Eboraco Canonicum suum positum loco sua ad lucrandum vel perdendum de advocatione Ecclesie de Skelton Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Petrus recognovit et concessit advocationem predicte Ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne ut illam quam Canonicus et Ecclesia de Gyseburne habent ex dono Roberti de Brus antecessoris ipsius Petri cujus heres ipse est Recognovit etiam idem Petrus et concessit et confirmavit predicto Priori et Canonicus de Gyseburne ut jus suum omnes decimas subscriptas quas predicti Canonicus et predicta Ecclesia habent ex dono antecessorum ipsius Petri tam in ecclesiis quam in terris redditibus libertatibus et aliis possessionibus viz ex dono Roberti de Brus fundatoris Domus de Gyseburne totam Gyseburne cum omnibus ad eam pertinentibus in omnibus rebus prout in carta ipsius fundatoris continetur in hec verba []embed Hec omnia supradicta dedimus et concessimus ego viz Robertus de Brus et Agnes uxor mea et Adam filius noster et heredes Ecclesie Sancte Marie de Gyseburne et fratribus ibidem Deo servituris in liberam et quietam et perpetuum elemosinam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et dignitatibus quas in eis habuimus ex donatione et concessione Henrici Regis Anglie Quod si quis violaverit vel in diripiendo possessiones Ecclesie vel minuendo dignitates Deum inde ejusque matrem sentiat vindicem Et ex dono Ade de Brus totum Westwyth in bosco plano et pastura salvis eidem Petro et heredes suis feris suis ibidem Et ex dono Petri de Brus patris predicti Petri totum nemus in Hinderschog et in mora cum pastura sine ullo retine mento prout carta predicti Petri testatur Et ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri undecim acras et tres rodas terre in Daneby et quoddam pratum in eadem villa cum toftis adjacentibus juxta mesuagium ipsius Prioris versus meridiem Et ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri quicquid habuit in Rottesel in anguillis terris et servitiis hominum suorum ejusdem ville excepto prato quod prius dederat Marmeduco de Thweng ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri redditum quinque marcarum de eodem Petro et heredes suis percipiendum per annum apud Gyseburne ad inveniendum unum cereum ardentem ante majus altare in Ecclesia de Gyseburne scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis Et ex dono ejusdem Petri patris predicti Petri triginta solidos annuos percipiendos per annum secundum quod continetur in carta ipsius Petri quam predicti Canonicos inde habent ad inveniendum cotidie quinque cereos ardentes ante altare ubi missa de Beate Marie sollempniter celebratur dum missa ibidem decantatur Et idem Petrus concessit eisdem Priori et Canonicos pro sese et heredes suis quod licebit eis claudere boscum illum qui vocatur Cliva Prioris fossato muro vel haya ita quod bestia forinseca vel fera non ingrediatur et quod inde facere possint parcum si voluerint Et idem Petrus et heredes sui warantizabunt predicto Priori et successores suis et Ecclesie sue de Giseburne omnia supradicta cum pertinentiis secundum quod predictum est ut puram et perpetuum elemosinam suam et illam acquietabunt et defendent contra omnes gentes imperpetuum Et pro hac recognitione concessione confirmatione warentia acquietatione et defensione fine et concordia idem Prior remisit et quietum clamavit de se et successores suis et Ecclesia sua de Gyseburn predicto Petro et heredes suis totum Glasdale cum pertinentiis suis in bosco et plano et aliis pertinentiis salva eidem Priori et successores suis et Ecclesie sue de Gyseburn communa pasture in Glasedale quantum pertinet ad septem bovatas terre cum pertinentiis in Daneby per rationabilem a mensurationem secundum modum patrie illius Et sciendum quod hec concordia facta fuit salvis omnibus articulis contentis in aliis cyrographis de Glasdale Swyneheved Weytelandisheved et Stayngateside inter eos confectis exceptis articulis in presenti chirographo contentis