Charter Document - 01130222

Charter Document - 01130222


Charter Number: 01130222
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in crastino Sancti Andree anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo nono coram Rogero Bertram Roberto de Ros Ada de Novo Mercato Willelmo de Eboraco Radulfo de Norwyco et Jollano de Nevill Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburn querentem per fratrem Andream Canonicum suum positum loco sua ad lucrandum vel perdendum et Petrum de Brus deforciantem de mora de Swynesheved cum pert[inentiis] et de libero ingressu et egressu ad pasturam et ad boscum de Glasedale et de logis faciendis in eadem pastura de Glasdale ad opus pastorum carpentariorum [et] carbonariorum Unde idem Prior questus fuit quod predictus Petrus non tenuit ei finem factum in Curia Domini Regis coram Justiciariis suis apud Westmonasterium et unde placitum finis facti sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Prior recognovit pro se et succ[essores] suis totam predictam moram de Swynesheved cum toto bosco ex utraque parte aque et de Swynesheved usque ad Blakehou et de Blakehou usque ad Crucem Radulfi et de eadem Cruce totum extra coopertum bosci de Bothine usque Mosebeck et de Mosebeck extra coopertum bosci de Frihopp usque ad Troch et de Troch extra coopertum usque ad Youbech esse jus ipsius Petri et illam remisit et quietam clamavit de se et succ[essores] suis et Ecclesia sua de Gyseburn Ita tamen quod predictus Petrus et heredes sui illam habeant et teneant sicut idem Prior illam tenuit quando domus ipsius Prioris quas habuit in eadem mora ultimo prostrate fuerunt per Justiciarios Domini Regis de foresta Salva eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburn communa pasture in eadem mora quantum pertinet ad septem bov[atas] terre quas idem Prior tenet in villa de Daneby Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et concordia idem Petrus dedit et concessit predicto Priori septem libratas terre cum pert[inentiis] in Southbrun scil[icet] quatuor bov[atas] terre quas Galfridus Prepositus quondam tenuit et quinque bov[atas] terre quas Robertus frater ipsius Galfridi quondam tenuit et toftum quod Henricus Baligan quondam tenuit et toftum quod Willelmus Jalberte tenuit et toftum quod Willelmus filius Petri tenuit et totum illud toftum quod est a tofto Petri Tectoris usque ad exitum ejusdem ville versus austrum habendas et tenendas eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburn de predicto Petro et her[edes] suis in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] imperp[etuum] quieta ab omni seculari servitio et exactione Et preterea idem Petrus recognovit et concessit pro se et her[edes] suis quantum ad ipsum et heredes suos pertinet quod bene licebit dicto Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburn habere tres logias in predicta mora de Glasedale ad opus pastorum carpentariorum et carbonariorum suorum sine contradictione et impedimento ipsius Petri et heredum suorum imperp[etuum] Ita quod quelibet logia sit de longitudine viginti pedum et de latitudine duodecim pedum Et preterea idem Petrus concessit pro se et her[edes] suis quod homines et averia predicti Prioris et succ[essores] suorum habeant liberum ingressum et egressum ubique ad predictam pasturam et dictum boscum de Glasedale sine omni contradictione ipsius Petri et heredum suorum imperp[etuum] Et predictus Petrus et heredes sui warantizabunt eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburn predictas septem libratas terre cum pert[inentibus] ut lib[eram] pur[am] et perp[etuum] elem[osinam] Et hec concordia facta est inter eos salvis eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie predicte de Gyseburn omnibus articulis contentis in chyrographis prius inter eos factis in eadem Curia et de quibus articulis nullum placitum motum fuit inter eos in prefata Curia

Source (click image below to view full size)