Charter Document - 01130221

Charter Document - 01130221


Charter Number: 01130221
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium in Octabis Sancti Martini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tertio decimo coram Martino de Pateshill Decano Sancti Pauli London Thoma de Multon Stephano de Segrave Roberto de Lexington Thoma de Canvill Willelmo de London Justiciariis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburn petentem per fratrem Nicholaum de Tresk positum loco ipsius Prioris ad lucrandum vel perdendum et Petrum de Brus deforciantem per Berardum de Fontibus positum loco ipsius Petri ad lucrandum vel perdendum de moris de Glasedale Waytelandisheved et Stayngateside cum pertinentiis Unde idem Prior questus fuit quod per defaltam ipsius Petri amisit ipse quatuor vaccariis et omnes fabricas quas habuit in predicta mora de Glasedale de sicut idem Petrus debuit easdem vaccariis warantizasse eidem Priori per finem inter eos factum in eadem Curia et unde placitum fuerit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Prior recognovit predictam pasturam more de Glasedale esse jus ipsius Petri et remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis predicto Petro et heredes suis totum jus et clamium quod habuit in predicta mora de Glasedale et in pastura ejusdem more et similiter in predictis vaccariis et fabricis inperpetuum Salva ipsi Priori et successoribus suis pastura in eadem mora de Glasedale quantum pertinet ad totum tenendam illud quod idem Prior tenuit in Daneby die quo hec concordia facta fuit et salvo eidem Priori et successoribus suis toto bosco suo in Glasedale sine ullo retene mento quem Canonicus predicte Ecclesie de Gyseburn habent ex dono Petri de Brus patris ipsius Petri et secundum quod boscum ille continetur infra divisas in scripto cyrograffato inde inter eos facto contentas cum libero ingressu et exitu ubique ad homines et ad averia sua usque ad predictam pasturam et ad predictum boscum sine aliquo impedimento ipsius Petri et heredum suorum Ita ut liceat predicto Priori et successoribus suis et Canonicus ejusdem Ecclesie de predicto bosco cum voluerint secare asportare et quicquid voluerint ad commodum suum facere Ita quod nullus alius sine eorum licentia et voluntate de predicto bosco aliquid capiat vel secet Et pro hac recognitione quieta clamatione fine et concordia predictus Petrus dedit et concessit eidem Priori et successoribus suis predicte Ecclesie de Gyseburn sex decem libratas terre cum pertinentiis in Bordelbrun scilicet totam villam de Bordelbrun integre cum pertinentiis sine ullo retene mento infra villam ex extra excepto uno molendino cum pertinentiis in eadem villa quod eidem Petro et heredes suis remanet quiete in perpetuum habendam et tenendam eidem Priori et successoribus suis predicte Ecclesie de Gyseburn de eodem Petro et heredes suis libere et quiete in liberam puram et perpetuum elemosinam inperpetuum Idem vero Petrus et heredes sui warantizabunt eidem Priori et successoribus suis predicte Ecclesie de Gyseburn totam predictam villam cum pertinentiis excepto predicto molendino cum pertinentiis contra omnes gentes in liberam puram et perpetuum elemosinam suam inperpetuum Et sciendum quod finis prius inter eos factus de predictis moris de Glasedale Swynesheved Waytelandisheved et de Stayngateside cum pertinentiis in omnibus integre remanet preterquam de predicta mora de Glasedale secundum quod predictum est

Source (click image below to view full size)