Charter Document - 01130220

Charter Document - 01130220


Charter Number: 01130220
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1223
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis septimo coram Henrico de Burgo tunc Capitali Justiciario Martino de Pate[s]hill Radulfo Harang Stephano de Segrave Thoma de Haiden Roberto de Lexington Gaufrido le Savage Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc presentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburn querentem per Nicholaum de Tresk Canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Petrum de Brus impedientem de moris de Glasedale et de Swyneheved et de Waytelandeshevedes et de Stayngateside Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Petrus recognovit et concessit predictas moras esse jus predicti Prioris et Ecclesie sue de Gyseburne et illas ei warantizavit in eadem Curia ut illas quas idem Prior et Ecclesia predicta habuit ex dono Petri de Brus patris predicti Petri Ita quod idem Prior et successoribus sui habeant et teneant predictas moras et totam pasturam costere de Glasedale ad tot averia quot ibi ponere voluerint per has divisas subscriptas scilicet de Blawath usque ad rivum de Glasedale secundum divisam inter terram ipsius Petri de Brus et terram Petri de Malo Lacu et sicut idem rivus descendit usque ad Postgate et sicut per medium le Laund de Postgate sicut via se extendit usque ad moram et de eadem via desuper flagam de Birkescogh usque ad Yarlegate et costeram de Bainwithlithe versus austrum extra coopertorium bosci usque ad rivum qui descendit usque as iis Et ab eodem rivo usque ad viam que venit de Sene[r]hou usque ad Lushou et totum boscum infra predictas divisas sine ullo retene mento cum libero ingressu et exitu ubique hominum et averiorum suorum ad predictam pasturam et ad predictum boscum sine aliquo impedimento ipsius Petri vel heredum suorum Ita ut liceat prefato Priori et successoribus suis et Canonicus de Gyseburn de predicto bosco secare asportare et quicquid voluerint ad commodum suum facere Ita quod nullus alius sine eorum licentia et voluntate de predicto bosco aliquid capiet vel secabit Et sciendum est quod idem Petrus vel heredes sui nunquam facient vel ab aliquo fieri permittent aliquod edificium infra predictas divisas preter edificia predictorum Canonicus Predictis vero Canonicus licebit facere edificia ad opus averiorum suorum et custodum eorundem averiorum infra prefatas divisas ubi melius voluerint et claudere pratum sicut voluerint ad sustentationem averiorum suorum infra prenominatas divisas ad placitum suum salva ipso Petro et heredes suis communa herbagii tantummodo extra clausuras quas ibidem fecerint prenominati Canonicus ad omnia propria averia ipsius Petri et heredum suorum et hominum suorum de Daneby et ad omnia averia que idem Petrus vel heredes sui tempore herbagii receperint in Eskedale usque ad quindecim dies ante Nativitatem Johannis Baptiste tantum Ita tamen quod per averia que idem Petrus vel heredes sui tempore herbagii receperint non super oneretur predicta pastura ipsorum Canonicus Idem autem Petrus dedit et concessit eisdem Priori et Canonicus totam pasturam de Swineheved cum toto bosco ex utraque parte aque sine ullo retene mento Ita videlicet ut liceat eisdem Priori et Canonicus et eorum successoribus sine alicujus contradictione vel impedimento ibidem edificare fossare terram colere pratum claudere et quicquid aliud ibidem ad commodum suum voluerint facere Dedit etiam ipse Petrus et concessit eisdem Canonicus totam pasturam a Swineheved usque ad Blakenhou et inde sicut via se extendit a Blakenhou usque ad Crucem Radulfi et deinde totum extra coopertum bosci de Bothine usque ad Mosebec et de Mosebec extra coopertum bosci de Friho[p] usque ad Troch et inde extra coopertum bosci usque ad Yubec salva tamen Petro et heredes suis communa herbagii ad omnia propria averia sua et hominum suorum de Daneby extra clausuras quas fecerint prenominati Canonicus apud Swineheved Ita tamen quod nulli hominum ejusdem Petri vel heredes suorum licebit de predicto bosco de Swineheved aliquid capere vel secare sine voluntate et licentia predictorum Canonicus Nec licebit hominibus predictorum Canonicus infra prenominatas divisas portare arcum vel sagittas vel aliquod ingenium facere ad bestias ipsius Petri vel heredes suorum capiendas Idem etiam Petrus dedit ipsis Priori et Canonicus totam fabricam in Glasedale cum omnibus ad eandem fabricam pertinentibus videlicet ut liceat eis querere et capere minerium ferri ubicumque poterint illud invenire infra omnes suas divisas superius nominatas sine alicujus contradictione vel impedimento Et sciendum est quod ipse Petrus vel heredes sui nunquam aliquam fabricam levabunt vel facient vel ab aliis fieri permittent vel minerium capient infra predictas divisas predictorum Canonicus Ipse vero Petrus dedit et concessit predictis Canonicus pasturam de Waytelandeshevedes et Stayngateside ad averia sua inperpetuum per has divisas videlicet sicut Parva Woluedal a communi via subtus Knapetres descendit in Hellewath et inde sicut rivulus de Hellewath cadit in Weltewath et inde sicut idem rivulus vadit de Weltewath usque in Langewath Ita tamen ut liceat hominibus ejusdem Petri et heredum suorum de Daneby predicta loca scilicet de Waytelandeshevedes et de Stayngateside transeundo si voluerint boves suos ibidem disjungere et pascere Et sciendum est quod non licebit prefatis Priori et Canonicus vel eorum successoribus facere aliquod edificium infra predictas divisas de Waytelandeshevedes et de Stayngateside Dedit etiam idem Petrus et concessit eisdem Priori et Canonicus hanc libertatem subscriptam videlicet quod averia eorum si extra divisas suas alicubi inventa fuerint in terris moris vel boscis ejusdem Petri sive heredum suorum ipsa averia ab eodem Petro vel heredibus suis vel eorum forestariis non parcabuntur nec de illis capietur vel exigetur eschapium set vel forestarii ejusdem Petri et heredum suorum sine omni occasione gravamine et demanda eschapii ipsa averia infra divisas predictas ipsorum Canonicus recaciabunt vel permittent sine omni impedimento homines prefatorum Prioris et Canonicus si presentes fuerint bene et pacifice et sine mora averia sua reducere infra suas divisas quam cito poterunt Idem vero [prior] et Canonicus summum custodem et alios custodes averiorum suorum qui sub ipso summo custode fuerint jurare facient quod occasione hujus libertatis sponte vel ex consuetudine non permittent averia sua divisas suas transgredi Quod si forestarii ejusdem Petri vel heredum suorum rationabili juramento probare poterunt de aliquo custode quod ipse sponte et ex consuetudine permittet averia sua divisas suas transire ad dampnum faciendum custos ille amovebitur et alius loco ejus substituetur Et si forte averia ipsorum Prioris et Canonicus inventa fuerint in bladis vel pratis ipsius Petri vel heredum suorum ita quod dampnum ibi fecerint idem Prior et Canonicus et eorum successoribus dampnum illud facient emendari eidem Petro et heredes suis secundum legem terre et consuetudinem patrie Predicti vero Prior et Canonicus et eorum successoribus habebunt omnes predictas moras pasturas et boscos infra omnes predictas divisas sicut predictum est tenendam de prefato Petro et heredes suis in [puram et perpetuam elemosinam] liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione salva ipsi Petro et heredes suis tota venatione omnium bestiarum suarum in omnibus predictis moris pasturis et boscis infra prescriptas metas et divisas Et predictus Petrus et heredes sui omnia predicta cum omnibus libertatibus suis et aysiamentis prefatis Priori et Canonicus et eorum successoribus warantizabunt acquietabunt et defendent Et si forte idem Prior et Canonicus vel eorum successoribus amiserint omnia predicta pro defectu warantie ipsius Petri vel heredum suorum idem Petrus vel heredes sui dabunt ipsis Priori et Canonicus vel eorum successoribus in escambium triginta libratas terre in Merske vel in Brunn Et si ipsi Prior et Conventus amiserint aliquam partem rerum predictarum pro defectu warantie ut predictum est idem Petrus vel heredes sui facient eis escambium ad valentiam illius portionis quam amiserint secundum quantitatem triginta libratarum terre que esse debent escambium omnium rerum predictarum Et si forte idem Petrus vel heredes sui recuperaverint omnia predicta vel aliquam partem eorum idem Prior et Canonicus vel eorum successoribus nullum clamium habere poterunt in hiis que ipse Petrus vel heredes sui recuperaverint ut predictum est nisi ipsi reddiderint eidem Petro vel heredes suis escambium quod receperint Et predictus Prior concessit pro se et successoribus suis quod ipsi pascent singulis annis mille pauperes pro animabus patris et matris ipsius Petri scilicet die anniversarii patris sui quingentos pauperes et die anniversarii matris sue quingentos pauperes

Source (click image below to view full size)