Charter Document - 01130149

Charter Document - 01130149


Charter Number: 01130149
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Thomas nepos R[adulfi] prioris de Gyseburna de consilio et assensu Johannis filii mei et heredis mei dedi et concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et ecclesie Sancte Marie de Gyseburna et canonicis ibidem servientibus acram et dimidiam terre in campis de Gyseburna videlicet inter culturam eorundem canonicorum retro murum versus Sceltun et Willelmi de Uplyum ubi aliquando domus mea sita fuit in liberam et quietam et puram et perpetuam elemosinam pro uno argenteo michi et heredibus meis annuatim ad Pentecosten reddendo pro omni servitio seculari Hiis testibus Roberto persona de Martona Hugone clerico Eustachio senescallo de Gyseburna magistro Rogero de Broctona Thoma Buche Rogero Cato Helia nepote Umfridi subprioris Et quia sigillum non habui hanc cartam meam sigillo Eustachii fratris mei senioris et terre domini signavi