Charter Document - 01130028
Charter Number: | 01130028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eustachius filius Eustachii Senescaldi de Gyseburne [] Deo et Canonicus de Gyseburne et quibus voluerint assignare unum toftum cum edificiis et cum omnibus pertinentiis suis in villa de Gyseburne illud scilicet toftum quod jacet inter domum meam et terram Willelmi Paternoster habens in capite juxta communem viam longitudinem triginta et duorum pedum et ex parte occidentali apud meridiem longitudinem quadraginta et octo pedum et ex parte meridionali apud orientem ac obliquo longitudinem quinquies viginti pedum Tenendum et habendum libere honorifice et quiete in perpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredes meis sex denariorum tantummodo tres denariorum ad Natale Domini et tres denariorum ad Pascha pro omnibus rebus in mundo [] Hiis testibus Ricardo de Hotona Willelmo de Tocotes Adam de Lyum Petro Westiby Petro Nurri Willelmo Forestario Willelmo Stabulario Rogero de Whyteby Yvone de Redker Hugone Fabro Henrico de Vitri Johanne de Bernaldby et aliis