Charter Document - 01130012

Charter Document - 01130012


Charter Number: 01130012
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1200 - 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Petrus de Brus [] pro salute anime mee et animarum omnium antecessorum meorum et successorum meorum Deo et Ecclesie Beate Marie de Gyseburne et Canonicus ibidem Deo servi entibus in liberam et puram et perpetuum elemosinam pasturam de Whaytelandehevedes et Staingateside ad averia sua in perpetuum per has divisas viz sicut parva Wluedale a communi via subtus Cnapetres descendit in Hellewath et inde sicut rivulus de Hellewath cadit in Weltewath et Langwath ita tamen ut liceat hominibus meis de Daneby per predicta loca transeundo boves suos si voluerint ibidem disjungere et pascere Et sciendum quod non licebit predictis Canonicus facere aliquod edificium infra predictas divisas Ego autem et heredes mei hanc donationem et concessionem meam predictis Canonicus contra omnes homines in perpetuum warantizabimus Hiis testibus Willelmo de Tameton Willelmo de Redeburne tunc senescallo Roberto de Munceus Eudone de Hometh Willelmo de Hamerton Ricardo de Hotona Ricardo de Levintona Roberto Esturmi Willelmo de Camera Waltero de Graystanes Patricio de Westerdale et aliis