Charter Document - 01130007

Charter Document - 01130007


Charter Number: 01130007
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Calixtus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Canonicis in Ecclesia Sancte Marie de Gyseburna regulariter viventibus salutem et apostolicam benedictionem In Apostolice Sedis regimine divina disponente gratia constituti necessarie habemus singulis Ecclesie filiis pro modo suo salubriter providere proinde religiosos et Dei servitio studiose inherentes viros tanto strictius vere caritatis brachiis debemus amplecti quanto eos a seculi actibus alienos divinis obsequiis feruentiores cognoscimus esse intentos Ea propter dilecti in Christo filii vestris per venerabilem fratrem nostrum Turstinum Ebor Archiepiscopum petitionibus inclinati locum vestrum in quo sub regularis vite observantia Domino militatis in Beati Petri tutelam protectionemque suscepimus Vobis enim vestrisque successoribus in eadem religione mansuris ea omnia perpetuo possidenda sanctimus que vel nobilis viri Roberti de Brus ejusdem loci fundatoris largitione vel aliorum virorum collatione in presentiarum pro communis victus sustentatione legitime possidetis et quacunque in futurum justis modis poteritis adipisci Nulli igitur omnino hominum liceat vestram Ecclesiam tenere aut ejus possessiones auferre vel ablatam retinere imminuere vel temerariis vexationibus fatigare Si quis autem quod absit huic nostro decreto contraire temptaverit honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ulciscione plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit Quicumque vero ipsum locum et in eo Domino servientes fovere suisque rebus honorare curaverit omnipotentis Dei et apostolorum ejus benedictionem et gratiam consequatur Amen Amen Amen