Charter Document - 01112067

Charter Document - 01112067


Charter Number: 01112067
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1298
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Thomas de Ireby miles salutem in domino Noueritis me inspexisse cartam quam Robertus de Crostwayt habet de feofamento antecessorum meorum de quodam tenemento cum suis pertinenciis in Embelton Hinc est quod noverint universi me predictam terram una cum aliis terris de novo de me perquisitis cum omnibus suis pertinenciis confirmasse et inperpetuum per presens scriptum eidem Roberto et heredibus suis vel suis assignatis quietum clamasse Ita tamen quod predictus Robertus heredes sui et sui assignati predictam terram teneant de me et heredibus meis adeo libere et quiete sicut aliquis antecessorum suorum eam de antecessoribus meis liberius aliquo tempore tenuerit Et per eadem servicia per que Simon de Crostwate pater predicti Roberti et antecessores sui eam de me et antecessoribus meis actenus tenuerunt [] Hiis testibus dominis Thoma de Lucy Thoma de Derewentwater Johanne de Lucy Alexandro de Bastuntwayt militibus Thoma de La [] ch[] Radulfo Daynkurt Ada de Coquina et aliis Data apud Embelton die sabbati in festo invencionis sancte crucis anno regni regis Edwardi vicesimo sexto

Source (click image below to view full size)