Charter Document - 01112027
| Charter Number: | 01112027 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of the Priory of St. Bees |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec finalis concordia facta in curia domini regis apud Karduil die Lune proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Johannis quarto coram domino Johanne Norwicensi episcopo Hugone Bardulf Johanne de Gestelinges magistro Rogero Arundell Willelmo filio Ricardi Hugone de Bobi justiciariis et aliis fidelibus domini regis ibidem presentibus Inter Ricardum filium Petri petentem et Robertum priorem de Sancta Bega tenentem de xxxij acris terre cum pertinenciis in Hwithothehavene Unde assisa de morte antecessoris summonita fuit inter eos in predicta curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamavit totum jus et clameum quod habuit in predictis xxxij acris terre cum pertinenciis de se et heredibus suis predicto Roberto priori et successoribus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia Robertus prior dedit predicto Ricardo vj marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec finalis concordia facta in curia domini regis apud Karduillocation die Lune proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Johannis quartodate coram domino Johanne Norwicensi episcopo Hugone Bardulf Johanne de Gestelinges magistro Rogero Arundell Willelmo filio Ricardi Hugone de Bobi justiciariis et aliis fidelibus domini regis ibidem presentibus Inter Ricardum filium Petri petentem et Robertum priorem de Sancta Bega tenentem de xxxij acrisnumeral terre cum pertinenciis in Hwithothehavene Unde assisa de morte antecessoris summonita fuit inter eos in predicta curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamavit totum jus et clameum quod habuit in predictis xxxij acrisnumeral terre cum pertinenciis de se et heredibus suis predicto Roberto priori et successoribus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia Robertus prior dedit predicto Ricardo vj marcasnumeral argenti
