Charter Document - 01110437
Charter Number: | 01110437 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of the Priory of St. Bees |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Event, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus videntibus vel audientibus literas has quod hec est convencio facta inter Ranulffum de Rotington et Danielem priorem et monachos de sancta Bega quod predictus Ranulfus dimisit priori et monachis caritatis intuitu et pro obsequio ei a priore et monachis prestito totam multuram de omnibus hominibus suis de Rotington usque ad terminum trium annorum et quod omnes homines sui de Rotington molent totum bladum suum ad molendinum prioris per annum ad xiij vas sicut alii homines prioris faciunt excepto proprio blado predicti Ranulfi Predictus vero prior quolibet anno ei pro multura xij d persolvet scilicet ad festum sancti Martini Post triennium vero elapsum si predictus Ranulfus predicto priori et monachis duas marcas quas ab eis recepit persolverit predicta multura ei quieta remanebit a predicto priore et monachis Quod si predictas duas marcas tunc non reddiderit duo solidi annuatim computabuntur in solucione predictarum duarum marcarum donec sic sint persolute Et omnes homines predicti Ranulfi de Rotington molent ad molendinum predicti prioris et monachorum donec due marce sic sint persolute Et sciendum est quod si homines predicti Ranulfi confessi vel convincti fuerint quod bladum suum alibi molerent vel multuram suam alibi dederint foris factum unius cujusque hominis erit duorum solidorum quorum medietas remanebit predicto priori et altera medietas sepe dicto Ranulfo Hanc convencionem fideliter et sine omni fraude tenend predictus Ranulfus fidem corporaliter prestitit et sigillo suo confirmavit Preterea sciendum est quod homines predicti Ranulfi venient ad stagnum predicti molendini reparandum cum hominibus prioris cum opus fuerit Hiis testibus W de Boyvill Willelmo filio Ketelli Ada filio Alani Henrico de Frisington Ada de Neuton Gilberto de Dundrage Ada de Affrington Ricardo de Boyvill et multis aliis Hec convencio capta ad primum Purificacionis sancte Marie post Natale domini quando Johannes rex tenuit Natale apud Eboracum
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus videntibus vel audientibus literas has quod hec est convencio facta inter Ranulffum de Rotington et Danielem priorem et monachos de sancta Bega quod predictus Ranulfus dimisit priori et monachis caritatis intuitu et pro obsequio ei a priore et monachis prestito totam multuram de omnibus hominibus suis de Rotington usque ad terminum trium annorum et quod omnes homines sui de Rotington molent totum bladum suum ad molendinum prioris per annum ad xiij vasnumeral sicut alii homines prioris faciunt excepto proprio blado predicti Ranulfi Predictus vero prior quolibet anno ei pro multura xij dnumeral persolvet scilicet ad festum sancti Martini Post triennium vero elapsum si predictus Ranulfus predicto priori et monachis duas marcasnumeral quas ab eis recepit persolverit predicta multura ei quieta remanebit a predicto priore et monachis Quod si predictas duas marcas tunc non reddiderit duo solidinumeral annuatim computabuntur in solucione predictarum duarum marcarum donec sic sint persolute Et omnes homines predicti Ranulfi de Rotington molent ad molendinum predicti prioris et monachorum donec due marcenumeral sic sint persolute Et sciendum est quod si homines predicti Ranulfi confessi vel convincti fuerint quod bladum suum alibi molerent vel multuram suam alibi dederint foris factum unius cujusque hominis erit duorum solidorum quorum medietas remanebit predicto priori et altera medietas sepe dicto Ranulfo Hanc convencionem fideliter et sine omni fraude tenend predictus Ranulfus fidem corporaliter prestitit et sigillo suo confirmavit Preterea sciendum est quod homines predicti Ranulfi venient ad stagnum predicti molendini reparandum cum hominibus prioris cum opus fuerit Hiis testibus W de Boyvill Willelmo filio Ketelli Ada filio Alani Henrico de Frisington Ada de Neuton Gilberto de Dundrage Ada de Affrington Ricardo de Boyvill et multis aliis Hec convencio capta ad primum Purificacionis sancte Marie post Natale domini quando Johannes rex tenuit Nataledate apud Eboracumlocation