Charter Document - 01110369
Charter Number: | 01110369 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of the Priory of St. Bees |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Karliolum in crastino Nativitatis beate Marie virginis anno regni regis Henrici filii regis Johannis undecimo coram Symone de Hale et Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Robertum abbatem monasterii beate Marie Eboraci et Michaelem de Staynburn de xvj bovatis terre cum pertinenciis de Staynburn unde placitum fuit in eadem curia scilicet quod predictus Michael recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Eboraco Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas eidem Michaeli iiij bovatas terre cum pertinenciis de eadem terra illas scilicet quas Alanus de Staynburn pater ipsius Michaelis tenuit in dominico de eodem abbate in eadem villa habend et tenend eidem Michaeli et heredibus et successoribus suis de eodem abbate et ecclesia sancte Marie de Eboraco inperpetuum Reddendo inde annuatim eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte ij solidos ad duos anni terminos scilicet ad Pentecosten xij d et ad festum sancti Martini xij d pro omni servicio et exaccione Et pro hac concessione idem Michael remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totum jus et clameum quod habuit in supplus[agio] tocius ville de Staynburn cum pertinenciis inperpetuum Et idem Michael et ejus heredes molent totum bladum suum ad molendinum abbatis ipsius in Staynburn ad vicessimum primum tolfatum sine contradiccione vel impedimento ipsius abbatis vel successorum suorum inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Karliolumlocation in crastino Nativitatis beate Marie virginis anno regni regis Henrici filii regis Johannis undecimodate coram Symone de Hale et Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Robertum abbatem monasterii beate Marie Eboraci et Michaelem de Staynburn de xvj bovatisnumeral terre cum pertinenciis de Staynburn unde placitum fuit in eadem curia scilicet quod predictus Michael recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Eboraco Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas eidem Michaeli iiij bovatasnumeral terre cum pertinenciis de eadem terra illas scilicet quas Alanus de Staynburn pater ipsius Michaelis tenuit in dominico de eodem abbate in eadem villa habend et tenend eidem Michaeli et heredibus et successoribus suis de eodem abbate et ecclesia sancte Marie de Eboraco inperpetuum Reddendo inde annuatim eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte ij solidosnumeral ad duos anni terminos scilicet ad Pentecosten xij dnumeral et ad festum sancti Martini xij dnumeral pro omni servicio et exaccione Et pro hac concessione idem Michael remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totum jus et clameum quod habuit in supplus[agio] tocius ville de Staynburn cum pertinenciis inperpetuum Et idem Michael et ejus heredes molent totum bladum suum ad molendinum abbatis ipsius in Staynburn ad vicessimum primum tolfatum sine contradiccione vel impedimento ipsius abbatis vel successorum suorum inperpetuum