Charter Document - 01110338

Charter Document - 01110338


Charter Number: 01110338
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1227
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Incarnacionis Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo in octabis Pasche facta est hec convencio inter dominum Robertum abbatem et conventum sancte Marie Eboraci et monachos dictorum abbatis et conventus apud sanctam Begam commorantes ex parte una et dominum Patricium filium Thome de Wirkinton ex altera videlicet quod dictus Patricius pro salute anime sue et uxoris sue et omnium parentum suorum remisit et quietum clamavit a se et heredibus suis inperpetuum Deo et beate Marie et sancte Bege et dictis abbati et conventui et priori et monachis eorundem apud sanctam Begam Deo servientibus totum jus et clameum quod habuit vel habere potuit in turbara et pastura de quibus convencio fuit inter ipsos quas dicti abbas et monachi asserebant spectare ad liberum tenementum suum de Staynburn infra subscriptas divisas scilicet a Gylderstainflatt sicut divisa inter terram de Wirkinton et Gilderstainflat extendit se liniariter ultra Ellerbec ascendendo usque magnum lapidem et grisium versus Wyndscales et sic a magno lapide liniriter ultra Hungerig usque ad locum in occidentali capite de Traneberimos et a salceto occidentalis capitis ejusdem Traneberimos per profundius descendendo in Kaulegile et inde per rivulum de Kaulegill descendendo in Lostric per eundem rivulum de Kaulegile usque ad Armategill et ita descend[en]do usque in Ellerbec et per Ellerbec descendendo usque ad prenominatas divisas de Gilderstanflat inter terram de Wirkinton et de Stainburn versus occidentem Ita quidem quod licebit dictis abbati et monachis et eorum hominibus de Staynburn de predictis turbera et pastura infra prenominatas divisas omnia commoda sua in omnibus ad libitum suum facere inperpetuum sine qualibet contradiccione et impedimento dicti Patricii et heredum suorum hoc tamen excepto quod ipsi eandem terram de qua contencio inter ipsos mota fuit aratro ad culturam non reducent nec in eadem aliquid edificium struent Et sciendum est quod averia de Wirkinton tantummodo pasturare poterunt inperpetuum infra jam dictas divisas sine impedimento prefatorum abbatis et monachorum et hominum suorum de Stainburn Et sciendum est quod homines de Wirkinton infra prenominatas divisas nullum opus manuale facient Ut autem omnia hec supradicta firma et inconcussa inperpetuum permaneant et fideliter hinc inde observentur pro dictis abbate et monachis presenti pagine appositum est signum capituli beate Marie Eboraci In testimonium et alteri pagine secundum eandem formam script[ur]e appositum est signum dicti Patricii pro se et heredibus suis in testimonium Hiis testibus Willelmo persona de Wirkinton Roberto de Wilton Ada de Haverington Roberto de Forset Ricardo de Cleter Henrico de Dene Roberto de Bramthwait Michaele de Clifton Walthevo de Clifton et aliis

Source (click image below to view full size)