Charter Document - 01110214

Charter Document - 01110214


Charter Number: 01110214
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus de Seleby rector ecclesie de Wirkinton salutem eternam domino Noverit universitas vestra quod ego teneor solvere abbati et conventui sancte Marie Eboraci quatuor marcas argenti annuatim nomine pensionis de ecclesia de Wirkinton medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum sancte Martini in yenie Sciendum est eciam quod tam abbati quam monachis et eorum servientibus venientibus apud Wirkinton hospitandi gracia hospicium et omnia necessaria honeste exhibebo Et omnia tam episcopalia quam archidiaconalia sustinebo Et hoc fideliter observaturus tactis sacrosanctis Ewangellis juravi In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Gilberto de Kuketon magistro Rogero de Laycestre Willelmo de Longa villa Herberto de Duffeld Rogero de Wederg Roberto de Cwiton et aliis actum die Martis post diem dominicam qua cantatur Jubilate anno gracie millesimo CCXLVIJ

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus de Seleby rector ecclesie de Wirkinton salutem eternam domino Noverit universitas vestra quod ego teneor solvere abbati et conventui sancte Marie Eboraci quatuor marcas argenti annuatim nomine pensionis de ecclesia de Wirkinton medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum sancte Martini in yenie Sciendum est eciam quod tam abbati quam monachis et eorum servientibus venientibus apud Wirkinton hospitandi gracia hospicium et omnia necessaria honeste exhibebo Et omnia tam episcopalia quam archidiaconalia sustinebo Et hoc fideliter observaturus tactis sacrosanctis Ewangellis juravi In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Gilberto de Kuketon magistro Rogero de Laycestre Willelmo de Longa villa Herberto de Duffeld Rogero de Wederg Roberto de Cwiton et aliis actum die Martis post diem dominicam qua cantatur Jubilate anno gracie millesimo CCXLVIJdate