Charter Document - 01110096

Charter Document - 01110096


Charter Number: 01110096
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hoc scriptum testatur quod cum lis esset inchoata in capitulo Couplandie coram officiali domini archidiaconi Richemondie inter dominum abbatem et conventum de Caldra ex parte una et dominum Nicholaum tunc temporis priorem de sancta Bega procuratorem abbatis et conventus sancte Marie Eboraci legitime constitutum ex altera cujus procuratorii tenor talis fuit [] Super tercia parte omnium bonorum mobilium parochianorum predictorum abbatis et conventus infra limites parochie sancte Bege tempore mortis inventorum necnon super decima venacionis et piscacionis in parco de Egremund Tandem anno domini millesimo cclxviij die Jovis proximo ante Conversionem sancti Pauli in pleno capitulo eodem die apud Egremund celebrato lis conquievit in forma subscripta viz quod predictus prior pro se et ecclesia sua de sancta Bega et abbate et conventu sancte Marie Eboraci inperpetuum concessit prenotatis abbati et conventui de Caldra et ecclesie sue quod de omnibus bonis mobilibus parochianorum ipsorum abbatis et conventus de Caldra in parochia de sancta Bega tempore mortis ipsorum parochianorum consistentibus dicti abbas et conventus de Caldra et ecclesia sua terciam partem tercie libere et integre percipiant sine aliqua contradiccione reclamacione vel juris vendicacione ipsius prioris vel abbatis et conventus sancte Marie Eboraci Dum tamen dicti parochiani predictorum abbatis et conventus de Caldra nullum certum domicilium habeant in parochia sancte Bege predicti vero abbas et conventus de Caldra concesserunt pro se et ecclesia sua de Caldra predictis priori et abbati et conventui sancte Marie Eboraci quod de cetero sine aliqua contradiccione et impedimento omni tempore libere percipiant vel qui pro tempore fuerit decimam tocius venacionis similiter et piscacionis in parco de Egremund pro quadam summa pecunie quam in ista composicione predictis abbati et conventui predictus prior de sancta Bega pacavit In cujus rei testimonium utraque pars parti alterius in modum Cirograffi confecti una cum sigillo domini officialis sigillum suum apposuit Teste pleno capitulo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hoc scriptum testatur quod cum lis esset inchoata in capitulo Couplandie coram officiali domini archidiaconi Richemondie inter dominum abbatem et conventum de Caldra ex parte una et dominum Nicholaum tunc temporis priorem de sancta Bega procuratorem abbatis et conventus sancte Marie Eboraci legitime constitutum ex altera cujus procuratorii tenor talis fuit []embed Super tercia parte omnium bonorum mobilium parochianorum predictorum abbatis et conventus infra limites parochie sancte Bege tempore mortis inventorum necnon super decima venacionis et piscacionis in parco de Egremund Tandem anno domini millesimo cclxviij die Jovis proximo ante Conversionem sancti Paulidate in pleno capitulo eodem die apud Egremund celebrato lis conquievit in forma subscripta viz quod predictus prior pro se et ecclesia sua de sancta Bega et abbate et conventu sancte Marie Eboraci inperpetuum concessit prenotatis abbati et conventui de Caldra et ecclesie sue quod de omnibus bonis mobilibus parochianorum ipsorum abbatis et conventus de Caldra in parochia de sancta Bega tempore mortis ipsorum parochianorum consistentibus dicti abbas et conventus de Caldra et ecclesia sua terciam partem tercie libere et integre percipiant sine aliqua contradiccione reclamacione vel juris vendicacione ipsius prioris vel abbatis et conventus sancte Marie Eboraci Dum tamen dicti parochiani predictorum abbatis et conventus de Caldra nullum certum domicilium habeant in parochia sancte Bege predicti vero abbas et conventus de Caldra concesserunt pro se et ecclesia sua de Caldra predictis priori et abbati et conventui sancte Marie Eboraci quod de cetero sine aliqua contradiccione et impedimento omni tempore libere percipiant vel qui pro tempore fuerit decimam tocius venacionis similiter et piscacionis in parco de Egremund pro quadam summa pecunie quam in ista composicione predictis abbati et conventui predictus prior de sancta Bega pacavit In cujus rei testimonium utraque pars parti alterius in modum Cirograffi confecti una cum sigillo domini officialis sigillum suum apposuit Teste pleno capitulo