Charter Document - 01110064
| Charter Number: | 01110064 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of the Priory of St. Bees |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1207 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus prior de sancta Bega cum communi consilio capituli nostri concessi et dedi et hac presenti carta confirmavi Hugoni Malleverer et heredibus suis tenere de nobis et successoribus nostris in domo sancte Bege salinum quam Willelmus de Hericio nobis dedit et carta sua confirmavit cum omnibus pertinenciis suis et aisiamentis Quam eciam idem Willelmus nobis debet warantizare et similiter heredes sui post obitum ejus contra omnes homines Hanc salinum concedimus prenominato Hugoni ita libere et quiete sicut predictus Willelmus eam nobis dedit Reddet autem idem Hugo et heredes sui singulis annis domui sancte Bege duos solidos et dimidium integre ad Penthecosten pro omni servicio Idem vero Hugo juravit fide interposita quod ipse artem nec ingenium queret quibus domus sancte Bege predictam salinum amittat Hiis testibus Willelmo de Boiuilla Roberto filio Willelmi de Torduf Radulfo de Hericio Rolando fratre ejus Radulfo de Gramario Patricio Brun Hugone de Korri Ricardo de Bosco Rogero de Claxton Waltero de Lillingam et multis aliis
