Charter Document - 01109307

Charter Document - 01109307


Charter Number: 01109307
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1246
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus s[ancte] m[arie] Ecclesie filiis pr[esens] scriptum vis[uris] vel audituris Walterus de Grey Rector eccl[esie] de Semar salutem in Domino Noverit univ[ersitas] v[estra] me teneri Abbati et Conv[entui] de Whiteby in quinque marcis annuis nomine pensionis eisdem debite ab ecclesia de Semar et in tribus marcis annuis pro decimis garbarum de dominico ejusdem ville quas promisi eis fideliter me soluturum ad duos anni terminos sacramento interveniente corporali quatuor videl[icet] marcas ad Pent[] et quatuor m[arcas] ad f[estum] s[ancti] Martini in yeme Si autem contigerit quod in aliquo pred[ictorum] terminorum in solutione cessavero dicte pecunie promisi eisdem decem marcas nomine pene rato tamen manente debito principali et ad ista omnia fideliter observanda subjeci me precise jurisdictioni d[omi]ni Archie[pisco]pi Eboraci qui pro tempore fuerit ut sine omni strepitu judiciali possit me censura ecclesiastica ad solutionem tam debiti principalis quam pene compellere In cujus rei test[imonium] presenti pagine sig[illum] meum apposui Hiis testibus d[omi]no Waltero Archiepiscopo Ebor[] d[omi]nis Petro de Fikelden Capellano Willelmo de Langton tunc Cancellario d[omi]no Eboracensis Reginaldo Clerico Alano Heser Magistro Reginaldo de Pykwurd Michaele de Hamstede et aliis Actum a[nno] g[ratia] millesimo ccxl sexto quinto kalendas Februarii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus s[ancte] m[arie] Ecclesie filiis pr[esens] scriptum vis[uris] vel audituris Walterus de Grey Rector eccl[esie] de Semar salutem in Domino Noverit univ[ersitas] v[estra] me teneri Abbati et Conv[entui] de Whiteby in quinque marcis annuis nomine pensionis eisdem debite ab ecclesia de Semar et in tribus marcis annuis pro decimis garbarum de dominico ejusdem ville quas promisi eis fideliter me soluturum ad duos anni terminos sacramento interveniente corporali quatuor videl[icet] marcas ad Pent[] et quatuor m[arcas] ad f[estum] s[ancti] Martini in yeme Si autem contigerit quod in aliquo pred[ictorum] terminorum in solutione cessavero dicte pecunie promisi eisdem decem marcas nomine pene rato tamen manente debito principali et ad ista omnia fideliter observanda subjeci me precise jurisdictioni d[omi]ni Archie[pisco]pi Eboraci qui pro tempore fuerit ut sine omni strepitu judiciali possit me censura ecclesiastica ad solutionem tam debiti principalis quam pene compellere In cujus rei test[imonium] presenti pagine sig[illum] meum apposui Hiis testibus d[omi]no Waltero Archiepiscopo Ebor[] d[omi]nis Petro de Fikelden Capellano Willelmo de Langton tunc Cancellario d[omi]no Eboracensis Reginaldo Clerico Alano Heser Magistro Reginaldo de Pykwurd Michaele de Hamstede et aliis Actum a[nno] g[ratia] millesimo ccxl sexto quinto kalendas Februariidate