Charter Document - 01109274

Charter Document - 01109274


Charter Number: 01109274
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1225
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius Episcopus Servus servorum Dei dilectis filiis Priori et Cantori de Giseburne et Decano Clivelandie Eborac dioeceseos salutem et apostolum benedictionem Conquesti sunt nobis Abbas et Conventus de Wytebi quod Abbas et Conventus de Hep et quidam alii Eborac et Karleolensis dioecesium super quibusdam decimis et rebus aliis ad ecclesiam suam de Crossebi pertinentibus injuriantur eisdem ideoque discret[i]oni vestræ per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam ap[p]ellatione remota fine debito terminatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem ap[p]ellatione cessa[n]te cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Laterani xv kalendas Martii Pontificatus nostri anno octavo

Source (click image below to view full size)