Charter Document - 01100307

Charter Document - 01100307


Charter Number: 01100307
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Acta in majori ecclesia Lincolniensi in crastino curiarum Anno Gratie millesimo ccxl sexto coram Cancellario et Magistro stolarum Lincolnie judicibus a d[omi]no Papa delegatis in causa que vertitur inter Abbatem et Conv[entum] de Whiteby ex una parte et d[omi]num Walterum de Gray Rectorem ecclesie de Semar ex altera per procuratores legitime constitutos comparentes videl[icet] cum datus esset dies sicut constitit per retroacta ad precise summanum nisi aliquid canonicum obstant tandem dicta causa amicabiliter inter partes sopita est in hunc modum videl[icet] quod prefatus Walterus de Gray confecit dictis Religiosis cartam suam super petitis ab eisdem confectam in hec verba [] Hanc autem compositionem prefati judices approbantes eandem sigillorum suorum munimine roboraverunt penes se de consensu partium potestatem retinentes compellendi prefatum Walterum de Gray censura ecclesiastica ad dictam compositionem firmiter in omnibus prout prescriptum est observandam sine strepitu judiciali

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Acta in majori ecclesia Lincolniensi in crastino curiarum Anno Gratie millesimo ccxl sextodate coram Cancellario et Magistro stolarum Lincolnie judicibus a d[omi]no Papa delegatis in causa que vertitur inter Abbatem et Conv[entum] de Whiteby ex una parte et d[omi]num Walterum de Gray Rectorem ecclesie de Semar ex altera per procuratores legitime constitutos comparentes videl[icet] cum datus esset dies sicut constitit per retroacta ad precise summanum nisi aliquid canonicum obstant tandem dicta causa amicabiliter inter partes sopita est in hunc modum videl[icet] quod prefatus Walterus de Gray confecit dictis Religiosis cartam suam super petitis ab eisdem confectam in hec verba []embed Hanc autem compositionem prefati judices approbantes eandem sigillorum suorum munimine roboraverunt penes se de consensu partium potestatem retinentes compellendi prefatum Walterum de Gray censura ecclesiastica ad dictam compositionem firmiter in omnibus prout prescriptum est observandam sine strepitu judiciali