Charter Document - 01100295

Charter Document - 01100295


Charter Number: 01100295
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno Gr[atie] millesimo ducentesimo quadragesimo octavo in crastino s[ancti] Barnabe Apostoli lis mota a Magistro et fratribus Hospitalis s[ancti] Petri Eboraci contra Abbatem et Conv[entum] de Witeby coram Precentore de Huntyngtona judice a d[omi]no Papa delegato super travis quarundam carucatarum ipsorum Abbatis et Conv[entus] amicabiliter conquievit in hunc modum scil[icet] quod idem Abbas et Conv[entus] immunes erunt a prestatione travarum de omnibus carucis excolentibus terras que sue proprie fuerunt die istius compositionis similiter et de omnibus assartis suis factis vel faciendis similiter et de moris in dominico suo immunes erunt a dicta prestatione travarum si ea propriis sumptibus excoluerint Si vero homines sui liberi vel nativi vel firmari hujusmodi terras vel alias excoluerint travas de eisdem persolvent Si autem contingat quod terras nativorum de dominico suo quas tempore hujus compositionis excoluerint nativi voluerint ipsi Abbas et Conv[entus] excolere immunes erunt Similiter et de t[er]ris propriis quas ante compositionem ad firmam tradiderant quieti erunt cum ad manus suas redierint omni tempore scil[icet] quo eas propriis sumptibus excoluerint Si autem contingat quod pred[icti] Abbas et Conv[entus] post hanc compositionem aliquas terras alias quam prenominate sunt ad firmam ceperint vel alio modo adquisierint de quibus pred[icti] Magister et fratres bladum percipere consueverint prefati Abbas et Conv[entus] de singulis carucis illas terras colentibus singulas travas annuas persolvent vel alias satisfacient Pro hac autem concessione et quieta clamatione a prestatione travarum ut predictum est imperpetuum dabunt prefati Abbas et Conv[entus] et solvent singulis annis certo assignato predictorum Magistri et fratrum tria Milia allecis boni et pacabilis in crastino s[ancti] Andree Apostoli apud Thorntone in valle de Pykerynge imperpetuum Et ne alteruter partium huic compositioni posset aliquo tempore contradicere utraque pars se jurisdictioni Decani et Capituli Eboraci subjecit ut partem que contra ipsam compositionem venire presumpserit ad ipsius observationem in omnibus appellatione remota posset compellere In cujus autem compositionis robur et testimonium predictorum Abbatis et Conv[entus] et Magistri et Fratrum necnon Decani et Capituli s[ancti] Petri Eboraci huic scripto in modum cyrographi facto sigilla sunt apposita

Source (click image below to view full size)