Charter Document - 01100273
| Charter Number: | 01100273 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Gr[atie] MCCXXX primo die s[ancti] Suthuni coram d[omi]nis Roberto de Lisingtona et Magistro Roberto de Sergeslane tunc Justiciariis itinerantibus apud Wytebi facta fuit concordia inter Rogerum tunc Abbatem de Wyteby et Thomam tunc Priorem de Bridlingtona per licentiam Et est concordia talis quod dictus Prior remisit et quietam clamavit totam communam totius pasture quam clamavit versus pred[ictum] Abbatem in Hakenes Silfhou Suthfeld ut pertinentem ad liberum tenementum suum de Scalleby Briningestona et Cloctona ita quod dictus Prior et successores sui de cetero ratione illius tenementi nullum jus vel clamium sibi poterunt vendicare Et dictus Abbas pro se et successoribus suis dedit et concessit dicto Priori et success[oribus] suis communam pasture a vacaria pred[icti] Prioris in Haiburn usque ad Kesebec et Hellewath ad quinquaginta vaccas cum legali earum secta trium annorum ita scil[icet] quod pascere possint in tota pastura illa sine warda facta usque ad predictas metas et non ultra et quod pastor earum non sequatur eas ad custodiendum illas sed bene licebit pastori intrare pasturam illam ad reducendum illas Et licebit bene dicto Abbati inpar care predictas vaccas si ibi pascant cum warda facta salvis etiam predicto Abbati frussuris clausis et pratis que fecerat ante diem quo concordia facta fuit et salvis etiam eidem Abbati quingentis acris intra pred[ictas] metas quas claudere poterit et colere et inde proficuum suum facere pro voluntate sua ita tamen quod predicte vacce poterint habere liberum ingressum et egressum ad predictam pasturam Concessit etiam dictus Abbas pro se et successoribus suis dicto Priori et success[oribus] suis xx equas silvestres cum sequela sua trium annorum in pastura sua infra predictas metas et ultra ubicumque voluerint pascere sine impedimento dicti Abbatis et successorum suorum Hanc autem communam pasture concessit dictus Abbas dicto Priori et success[oribus] suis habendam et ten[endam] in perpetuum Reddendo inde per annum dicto Abbati et success[oribus] suis unam libram cere et unam libram liberi incensi apud Wyteby die s[ancte] Hylde in autumno pro omni servitio Et sciendum est quod bene licebit predicto Abbati et success[oribus] exsertare fruare et claudere et proficuum suum facere in tota pastura a predictis metis de Kesebec et Hellewathd usque ad Mirchese et Lithebec absque impedimento vel clamio dicti Prioris vel success[orum] suorum et non obstante communa quam dictus Abbas dicto Priori concessit ad predictas equas Sic vero sedate fuerunt et sopite omnes lites et contentiones inter eos habite de pastura predicta et omnia dampna utrobique relaxata Et ut hec concordia de cetero maneat integra et illibata dictus Abbas et Conv[entus] de Wyteby scripto Prioris et Conv[entus] de Bredlingtona sig[num] Capituli sui apposuerunt Prior et Conv[entus] de Bridlingtona scripto Abbatis et Conv[entus] de Wyteby sig[num] Capituli sui apposuerunt
Markups
Names Markup:
Anno Gr[atie] MCCXXX primo die s[ancti] Suthunidate coram d[omi]nis Roberto de Lisingtona et Magistro Roberto de Sergeslane tunc Justiciariis itinerantibus apud Wytebi facta fuit concordia inter Rogerum tunc Abbatem de Wyteby et Thomam tunc Priorem de Bridlingtona per licentiam Et est concordia talis quod dictus Prior remisit et quietam clamavit totam communam totius pasture quam clamavit versus pred[ictum] Abbatem in Hakenes Silfhou Suthfeld ut pertinentem ad liberum tenementum suum de Scalleby Briningestona et Cloctona ita quod dictus Prior et successores sui de cetero ratione illius tenementi nullum jus vel clamium sibi poterunt vendicare Et dictus Abbas pro se et successoribus suis dedit et concessit dicto Priori et success[oribus] suis communam pasture a vacaria pred[icti] Prioris in Haiburn usque ad Kesebec et Hellewath ad quinquaginta vaccas cum legali earum secta trium annorum ita scil[icet] quod pascere possint in tota pastura illa sine warda facta usque ad predictas metas et non ultra et quod pastor earum non sequatur eas ad custodiendum illas sed bene licebit pastori intrare pasturam illam ad reducendum illas Et licebit bene dicto Abbati inpar care predictas vaccas si ibi pascant cum warda facta salvis etiam predicto Abbati frussuris clausis et pratis que fecerat ante diem quo concordia facta fuit et salvis etiam eidem Abbati quingentis acris intra pred[ictas] metas quas claudere poterit et colere et inde proficuum suum facere pro voluntate sua ita tamen quod predicte vacce poterint habere liberum ingressum et egressum ad predictam pasturam Concessit etiam dictus Abbas pro se et successoribus suis dicto Priori et success[oribus] suis xx equasnumeral silvestres cum sequela sua trium annorum in pastura sua infra predictas metas et ultra ubicumque voluerint pascere sine impedimento dicti Abbatis et successorum suorum Hanc autem communam pasture concessit dictus Abbas dicto Priori et success[oribus] suis habendam et ten[endam] in perpetuum Reddendo inde per annum dicto Abbati et success[oribus] suis unam libram cere et unam libram liberi incensi apud Wyteby die s[ancte] Hylde in autumno pro omni servitio Et sciendum est quod bene licebit predicto Abbati et success[oribus] exsertare fruare et claudere et proficuum suum facere in tota pastura a predictis metis de Kesebec et Hellewathd usque ad Mirchese et Lithebec absque impedimento vel clamio dicti Prioris vel success[orum] suorum et non obstante communa quam dictus Abbas dicto Priori concessit ad predictas equas Sic vero sedate fuerunt et sopite omnes lites et contentiones inter eos habite de pastura predicta et omnia dampna utrobique relaxata Et ut hec concordia de cetero maneat integra et illibata dictus Abbas et Conv[entus] de Wyteby scripto Prioris et Conv[entus] de Bredlingtona sig[num] Capituli sui apposuerunt Prior et Conv[entus] de Bridlingtona scripto Abbatis et Conv[entus] de Wyteby sig[num] Capituli sui apposuerunt
