Charter Document - 01100253
| Charter Number: | 01100253 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1115 - 1125 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes audientes et videntes has litteras quod ego Fulco filius Reimfredi una cum consensu et licentia domini mei Osberni de Arches concessi et per unum baculum super altare obtuli Deo et fratribus Wytebiensis ecclesie duas carucatas terre in Tolestuna pro salute anime mee et pro animabus omnium parentum meorum liberas et quietas ab omni servitio in perpetuam elemosinam quare precipio omnibus hominibus meis ut manu teneant hanc elemosinam meam quam ita volo esse liberam et quietam sicut aliqua elemosina potest esse liberior et quietior de omni forinseco servitio Huic dono interfuerunt et sunt testes Willelmus canonicus de Perci Harundel et Johannes filius ejus Hugo archidiaconus et Picot de Perci et alii
