Charter Document - 01100241
| Charter Number: | 01100241 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1185 - 1211 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint Alanus Buscel filius Alani Buscel salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego Alanus Buscel concessi et hac carta confirmavi ecclesie Sancti Petri et Sancte Hilde de Wyteby et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam illam dimidiam carucatam in Hotuna quam Aza filius Wimundi tenuit de patre meo cum communi pastura et cum communibus aisiamentis in bosco in plano et in mora Hanc autem prenominatam dimidiam carucatam terre cum ecclesia de Hotuna et omnibus pertinentiis suis et cum Westcrofth et cum heremitorio quod est juxta illud predicte ecclesie de Wytebi concessi et presenti carta mea confirmavi in perpetuam elemosinam ita libere et quiete et plene modis omnibus sicut continetur in cartis patris mei Alani Buscel quas inde habent predicti monachi de Wytebi pro anima mea et pro animabus patris et matris mee et uxoris mee et heredum meorum et omnium parentum meorum Hiis testibus Thoma capellano Mauritio capellano Gaufrido Bardh Johanne Arundel Rogero de Hugelbardbi et aliis
