Charter Document - 01100110
| Charter Number: | 01100110 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1130 - 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes audientes has litteras quod ego Audoene et uxor mea Romilda atque heres meus Hugo dedimus ecclesie Sancti Petri de Wytebi pro salvatione animarum nostrarum cunctorumque nostrorum parentum unam mansuram terre in Walbagata liberam et immunem ab omni servitio in perpetuum exceptis quatuor denariis qui dabuntur ad servitium regis per annum et illam obtulimus per unum baculum super altare Sancti Petri multis intuentibus quorum hii testes sunt Aschethilus de O[uke]sgarth Reginaldus de Eboraco Osbernus Goldel et alii
