Charter Document - 01100089

Charter Document - 01100089


Charter Number: 01100089
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1133 - 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes audientes et videntes litteras has quod ego Robertus filius Fulconis unacum consensu et licentia domini mei Willelmi de Arches concessi et per unum bacillum super altare obtuli Deo et fratribus Wytebyensis ecclesie duas carucatas terre in Tolestuna pro salute anime mee et pro animabus parentum meorum et omnium amicorum meorum ita liberas et quietas sicut pater meus Fulco easdem carucatas predicte ecclesie et fratribus diu ante donaverat in elemosinam Huic dono interfuerunt et sunt testes videlicet isti Willelmus canonicus de Perci Alanus filius Alani de Perci Johannes Arundel et alii