Charter Document - 01100082

Charter Document - 01100082


Charter Number: 01100082
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1141 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus de Mulbrai omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris qui visuri vel audituri estis has litteras [salutem] Sciatis me indulsisse et quietum clamasse ecclesie Sancti Petri et Sancte Hylde de Wyteby in elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro salute mea et filiorum meorum omne servitium quod ad me pertinebat de illis duabus carucatis terre de Tollestun quas Fulcho dapifer dedit eidem ecclesie de Wytebi quare mando atque precipio omnibus hominibus meis Francis et Anglis ut sicut me amant manu teneant hanc elemosinam meam quam ita volo esse liberam et quietam sicut aliqua elemosina potest esse liberior et quietior insuper prohibeo et defendo omnibus hominibus meis ut nullum servitium nec aliquam consuetudinem de forinseco servitio pro eisdem duabus carucatas terre exigant vel accipiant Testibus Gundrea matre mea Nigello filio meo Atheliza uxore mea Roberto de Davidvilla Rogero de Flammavilla Waltero de Riparia Herberto de Quenigburc et aliis