Charter Document - 01100061

Charter Document - 01100061


Charter Number: 01100061
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant omnes videntes et audientes has literas quod ego Gaufridus de Perci concessi Ecclesie Sancti Petri et Sancte Hylda de Wyteby duas carucatas terre et omnia ad illas pertinentia quas Dominus Alanus frater meus in vita sua pro redemptione anime sue et suorum parentum suorum liberas et quietas in bosco et plano in pratis et stagnis sine ullo servitio dederat unam scil[icet] in Oxanham et alteram in Hetun usque in perpetuum Hii sunt testes Henricus de Perci Robertus Tirel et ejus frater Alanus et alii