Charter Document - 01100052
| Charter Number: | 01100052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1150 - 1155 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[uido] de Balliolo omnibus sancte ecclesie filiis per universum mundum in unitate fidei dispersis salutem Sciatis omnes me concessisse in perpetuam et puram elemosinam cartaque mea roborasse Deo et Sancto Petro Sancteque Hilde pro anima mea et pro animabus patris mei et matris mee maxime vero pro animabus antecessorum meorum preteritorum et futurorum molendinum de Engelby quod Adam in vita sua dedit tam libere et quiete sicut melius tenuit prefatus Adam in diebus suis cum tota multura et tota operatura que illi molendino pertinet Testibus istis Willelmo de Stocheslea Aelwino de Rontona Rainero clerico Ailmaro de Castello Roberto [de Roxca Algario janitore Ranulfo de Exseby Salle Johanne de Midelsburgh Michaele qui hanc cartam composuit]
